LIBER PRIMUS (Psalmi 1-40)
PSALMUS 1 ⇑
Justorum sors bona, impiorum mala
I
- BEATUS est vir ille, qui non ambulat in consilio improborum,
et viæ peccatorum non insistit,
ac in consessu derisorum non desidet ;
- Sed cujus oblectatio est in lege Jahwéh,
et qui de lege illius meditatur interdiu ac noctu.
- Est enim sicut arbor
plantata ad rivos aquarum,
quæ fructum suum edit in tempore suo,
et cujus folium non decidit ;
ideo quicquid faciet, prosperabitur.
II
- Non ita improbi sunt ;
sed sicut gluma, quam dispellit ventus.
- Idcirco non exsurgent improbi in illo judicio,
aut peccatores in cœtu justorum.
- Nam agnoscit Jahwéh viam justorum :
at via improborum peritura est.
PSALMUS 2 ⇑
Messias rex Zionis omnisque terræ
I
- Quare tumultuantur gentes
et nationes meditantur inania ?
- Sistunt se reges terræ
et proceres consultant simul
contra Jahwéham et contra Christum ejus :
- Dicentes, « Dirumpamus lora istorum
et projiciamus a nobis densos funes istorum ! »
II
- Sedens in cælis ridet ;
Dominus subsannat eos.
- Tunc alloquetur eos in ira sua,
et in æstu iræ suæ perturbabit eos.
- Dicet, « Atqui ego inungens regem meum
præfeci Zioni, monti sanctitatis meæ. »
III
- Decretum enarraturus sum :
Jahwéh dixit mihi, « Filius meus es, ego hodie genui te.
- Pete a me et donabo gentes in possessionem tuam,
et fines terræ jus possessionis tuæ.
- Confringes eos virga ferrea ;
ut vas figlinum dissipabis eos. »
IV
- Nunc ergo, reges, animadvertite ;
eruditionem percipite, o judices terræ.
- Colite Jahwéham cum reverentia, et exsultate
cum tremore.
- Osculamini filium,
ut non irascatur, et pereatis in via,
quum exarserit vel minimum ira ejus :
beati omnes, qui se recipiunt ad eum.
PSALMUS 3 ⇑
Oratio confidentis inter medios hostes
- Psalmus Davidis, quem cecinit, quum fugeret metu Absalomi filii sui.
I
- Jahwéh, quam multi sunt hostes mei !
quam multi insurgunt contra me !
- Quam multi dicunt de anima mea,
« Non est ulla salus isti in Deo plane ! »
- At tu, Jahwéh, clipeus es circa me,
gloria mea, et extollens caput meum.
II
- Voce mea ad Jahwéham clamanti respondit mihi,
e monte sanctitatis suæ maxime.
- Ego cubui et dormivi,
expergefeci me ; quia Jahwéh sustentat me.
- Non timebo a myriadibus populi,
quas circumdisposuerint metatores contra me.
III
- Surge, Jahwéh ;
fac salvum me, Deus mi !
qui percussisti omnes inimicos meos maxillam,
dentes improborum confregisti.
- Jahwéhæ est salus ;
super populum tuum sit benedictio tua maxime.
PSALMUS 4 ⇑
Oratio fidentis inter peccatores incredulos
- Magistro symphoniæ : fidium. Psalmus Davidis.
I
- Invocantem me exaudi, Deus justitiæ meæ,
in angusto dilatasti mihi locum :
gratiosus esto mihi, et audi orationem meam.
II
- Filii virorum, quousque gloria mea ignomiæ futura est ?
dilecturi estis inanitatem ? procuraturi mendacium summe ?
- At agnoscite separatim asseruisse Jahwéham sibi eum, quem benigne accipit ;
Jahwéham exauditurum, quum invocavero ipsum.
- Commovemini, et ne peccetis :
cogitate cum animo vestro
in cubili vestro, et quiescite ut qui maxime.
- Sacrificate sacrificia justitiæ :
et fiduciam habete in Jahwéha.
III
- Multi dicunt : « O si quis efficiat, ut fruamur bono ! »
Attolle super nos lumen faciei tuæ, Jahwéh,
- Indideris lætitiam animo meo ;
majorem quam temporis,
quo frumentum istorum et mustum istorum percipiuntur ab ipsis copiose.
- In pace, simul cubabo et dormiam :
quum tu, Jahwéh, solus facias,
ut secure habitem.
PSALMUS 5 ⇑
Preces matutinæ justi ab inimicis circumdati
- Magistro symphoniæ : ad pneumatica instrumenta psalmus Davidis.
I
- Dicta mea auribus percipe, Jahwéh ;
considera meditationem meam :
- Attende voci clamoris mei,
rex mi et Deus mi ;
nam apud te orationem habeo,
- Jahwéh,
mane auditurus es vocem meam :
mane disserturus sum coram te et speculaturus.
II
- Nam non es Deus fortis, cui delectetur improbitate ;
non est commoraturum apud te malum.
- Non consistunt insani e regione oculorum tuorum ;
odisti omnes qui operam dant iniquitati.
- Perditurus es loquentes mendacium ;
virum sanguinarium et dolosum
abominatur Jahwéh.
III
- Ego autem instructus amplitudine benignitatis tuæ
ingrediar domum tuam ;
incurvabo me versus templum sanctitatis tuæ
cum reverentia tui.
- Jahwéh,
deduc me in justitia tua propter observatores meos :
complana coram me viam tuam.
IV
- Nam non est in ore illius rectum ;
intimum illorum ærumnæ ;
sepulcrum apertum guttur illorum ;
lingua sua dolose blandiuntur.
- Reos fac istos, o Deus ;
decidant de consiliis suis ;
amplitudine defectionum istorum depelle istos,
qui rebellant in te.
V
- Et lætabuntur omnes se recipientes ad te ;
in sæculum canent.
quos protecturus es : et exsultabunt in te
amantes nominis tui.
- Quia tu benedicis justo, Jahwéh :
facis, ut benevolentia tanquam umbo, circumtegat eum.
PSALMUS 6 ⇑
Hominis a Deo castigati precatio
- Magistro symphoniæ : fidium ad gravem symphoniam psalmus Davidis.
I
- Jahwéh, ne in ira tua reprehendas me,
neque in excandescentia castiges me.
- Gratiosus esto mihi, Jahwéh, quia languefactus sum :
cura me, Jahwéh, quia conturbata sunt ossa mea.
- Et anima mea conturbata est valde :
tu ergo, Jahwéh, quousque ?
II
- Revertere, Jahwéh ; expedi animam meam,
salvum me fac propter benignitatem tuam.
- Nam non est in ipsa morte recordatio tui ;
in sepulcro quis celebraret te ?
III
- Defatigatus sum in gemitu meo ;
feci, ut natet totam noctem lectus meus :
Lacrimis meis spondam meam liquefeci.
- Depastus est ab indignatione oculus meus ;
consenuit inter omnes oppressores meos.
IV
- Recedite a me, omnes, qui datis operam iniquitati :
nam audit Jahwéh vocem fletus mei ;
- Audit Jahwéh deprecationem meam :
Jahwéh orationem meam acceptam habet.
- Erubescant et conturbentur valde omnes inimici mei :
revertantur, erubescant momento.
PSALMUS 7 ⇑
Hominis calumniis oppressi ad Deum judicem appellatio
- Ode mixta Davidis, quam cecinit Jahwéhæ ad verba Chusi Benjaminitæ.
I
- Jahwéh, Deus mi, ad te recipio me ;
salvum me fac ab omnibus persequentibus me, et libera me ;
- Ne abripiat tanquam leo animam meam,
dilaceret, nemine liberante.
II
- Jahwéh, Deus mi, si feci istud,
si est iniquitas ista in manibus meis :
- Si intuli malum colenti pacem mecum,
qui expedire solitus sum quemque opprimentem me immerito :
- Persequatur inimicus animam meam et assequatur ;
conculcetque in terram auferens vitam meam,
et faciat, ut gloria mea in pulvere habitet, ut qui maxime.
III
- Surge, Jahwéh, in ira tua :
extolle te gravissimo furore percitus in eos, qui me opprimunt :
et invigilans attende ad me ; judicium præcepisti.
- Ergo cœtus nationum circumdet te,
et supra hunc in altum revertere.
- Jahwéh jus dicit populis,
judica me, Jahwéh, secundum justitiam meam
et secundum integritatem meam pronuntia pro me.
- Deficiat, quæso, malum improborum, et stabilito justum :
prout explorator es animorum et renum, Deus juste.
IV
- Clipeus meus est in Deo ;
qui dat salutem rectis corde :
- Deo vindice justi ;
et Deo forti detestante quotidie.
- Si non convertatur improbus, gladium suum acuet ;
arcum suum adduxit, et sagittam aptavit ei.
- Denique in eum aptavit arma letifera :
sagittas suas in fervidos occupaturus est.
V
- Ecce, parturiet vanitatem ; ut concepit laborem,
ita mendacium pariet.
- Cisternam fodit, et excavavit eam :
dejecit eo se, in fovea operaturus opus suum.
- Redibit labor ejus in caput ejus :
et super verticem ejus injuria ejus descensura est.
- Celebrabo Jahwéham secundum justitiam ejus,
et psallam nomini Jahwéhæ excelsi.
PSALMUS 8 ⇑
Majestas Dei et dignitas hominis
- Magistro symphoniæ : ad stationem Gitthæam. Psalmus Davidis.
I
- Jahwéh, Domine noster, quam magnificum est nomen tuum in universa terra,
qui exponis super cælestem decorem tuum !
- Ab ore infantium et lactantium fundatam disposuisti laudem, propter hostes tuos,
ad compescendum inimicum et ultorem sui.
- Quum respicio cælos tuos, opus digitorum tuorum :
lunam et stellas, quas statuisti ;
- Quid est mortalis, quod memor sis ejus ?
aut filius hominis, quod visites eum ?
II
- Minorem quidem fecisti eum paulisper angelis :
sed gloria et majestate coronasti eum ;
- Præfecisti eum operibus manuum tuarum :
omnia posuisti pedibus ejus ;
- Greges et armenta, quotquot sunt :
etiamque bestias agrestes ;
- Aves cæli et pisces maris :
quicquid permeat semitas marium.
- Jahwéh, Domine noster,
quam magnificum est nomen tuum in universa terra !
PSALMUS 9 {Hebr. 9 et 10} ⇑
A {Hebræus 9}
Gratiarum actio pro devictis gentibus
- Magistro symphoniæ acutæ :» ad medianam. Psalmus Davidis.
I
- ALEPH. א {Α, α} Celebrabo, Jahwéh, ex toto animo meo ;
enarrabo omnia mirabilia tua opera.
- Lætabor et exsultabo in te ;
psallam nomini tuo, Excelse :
- BETH. ב {Β, β} Revertentes inimicos meos retrorsum,
corruere et perire a facie tua.
II
- Nam exercuisti jus meum et causam meam ;
sedisti in solio, o vindex justitiæ.
- GHIMEL. ג {Γ, γ} Increpasti gentes, perdidisti improbum ;
nomen istorum delevisti in sæcula sempiterna.
- O inimice, consummatæ sunt vastitates in æternum,
et civitates exstirpasti, scilicet istorum istorum, inquam, memoria periit.
III
- HE. ה {Ε, ε} At Jahwéh in sæculum sedebit,
comparans ad judicium solium suum :
- Et ipse judicaturus orbem juste ;
jus dicturus nationibus rectissime.
- WAU. ו {Υ, υ & Ϝ, ϝ} Eritque Jahwéh edita arx tenui ;
edita arx temporibus quibus est in angustia.
- Itaque fiduciam habebunt in te, qui noverunt nomen tuum :
quia non derelinquis quærentes te, Jahwéh.
IV
- ZAIN. ז {Ζ, ζ} Psallite Jahwéhæ qui sedet Zione ;
nuntiate in populos res gestas ejus :
- Eum, qui reposcit sanguinem cæde fusum, horum recordari ;
non oblivisci clamoris pauperum afflictorum ;
V
- HETH. ח {Η, η} Clamantium, Gratiam fac mihi, Jahwéh ;
respice afflictionem meam illatam ab osoribus meis,
exaltans me e portis mortis :
- Ut enarrem universam laudem tuam in portis filiæ Zionis :
exsultem in salute tua, dicens,
VI
- TETH. ט {Θ, θ} Demersæ sunt gentes in foveam, quam fecerant ;
ad rete, quod absconderant, captus est pes earum.
- Notum se fecit Jahwéh judicio, quod exercuit,
quum suo ipsius facto illaqueatus est improbus : rem meditandam summe !
VII
- JOD. י {Ι, ι} Retro agentur improbi ad sepulcrum usque ;
omnes gentes oblitæ Dei.
- CAPH. כ {Κ, κ} Non enim oblivioni unquam tradendus est egens ;
exspectatio pauperum non peritura est in perpetuum.
- Surge, Jahwéh, ne roboret se mortalis :
judicium subeant gentes coram facie tua.
- Incute, Jahwéh, timorem eis :
vehementissime agnoscant gentes se mortales esse.
B {Hebræus 10}
Contra oppressores iniquos
I
- LAMED. ל {Λ, λ} Quare, Jahwéh, absistis in longinquo ?
quare te occultas temporibus quibus sumus in angustia ?
- Superbia improbi fervide infestatur pauper afflictus :
deprehendantur in cogitationibus, quas comminiscuntur.
II
- Nam laudat improbus animam suam in desiderio ipsius ;
et quæstum facienti benedicit ; irritat Jahwéham.
- NUN. נ {Ν, ν} Improbi in elatione vultus sui, non inquirere,
nullum esse Deum : hæ sunt omnes cogitationes ejus.
- Munitæ sunt viæ ejus quocunque tempore ;
altissime absunt judicia tua a conspectu ejus :
quicunque sunt hostes ejus, in eos favilla incendium facit.
- Dicit cum animo suo, « Non dimovebor » ;
nulla ætate se non fore in malo.
- PHE. פ {Π, π} Exsecratione os ejus plenum est, fraudibusque et dolo ;
subest linguæ ejus molestia et vanitas.
- Desidet in specu villarum,
in latebris, occisurus innocentem :
- TSADE. צ {Ϡ, ϡ} oculi ejus contra defectum viribus delitescunt.
Insidiatur in latibulo, sicut leo in tugurio suo ;
insidiatur ad rapiendum pauperum afflictum,
rapturus pauperum afflictum trahendo eum in rete suum.
- Atterit se, incurvat se ;
et procidit membris robustis suis, tanquam si essent defecta viribus.
- Dicit cum animo suo : « Oblitus est Deus fortis,
Abscondit faciem suam, non respicit unquam. »
III
- QOPH. ק {Ϙ, ϙ} Surge, Jahwéh, Deus fortis, attolle manum tuam :
Ne obliviscaris pauperum afflictorum.
- Quam ob rem irritat improbus Deum ?
dicit cum animo suo, te non reposciturum esse ?
- RE. ר {Ρ, ρ} Visum est tibi, quum tu molestiam et indignationem intueris,
reponere manu tua ?
tuæ fidei committit se defectus viribus,
Pupilli tu es adjutor.
- IN. ש {Σ, σ, ς} Frange bracchium improbi et mali :
inquire in improbitatem ejus, donec non invenias amplius !
IV
- Jahwéh rex sempiternus est ;
Perierunt gentes e terra ipsius.
- TAU. ת {Τ, τ} Desiderium mansuetorum exaudisti, Jahwéh.
confirma animum horum, adverte aurem tuam :
- Vindicanda pupillum et attritum ;
ut non pergat amplius eum violenter exagitare mortalis e terra.
PSALMUS 10 {11} ⇑
Justi imperterrita in Deum fiducia
- Magistro symphoniæ : ode Davidis.
I
Ad Jahwéham me recipio ; quomodo dicitis animæ meæ,
« Emigra e monte vestro, avicula » ?
- Nam ecce, isti improbi adducunt arcum,
aptant sagittam suam nervo,
ad jaculandum in caligine contra homines rectos corde.
- Quum fundamenta ipsa destruentur,
quid fuerit operatus justus ?
II
- Jahwéh in templo sanctitatis suæ,
Jahwéh, cujus solium est in cælis,
cujus oculi vident,
cujus palpebræ explorant filios hominum ;
- Jahwéh justum explorat ; improbum vero
et amantem violentiæ odit animus ipsius.
- Depluet super improbos prunas, ignem et sulphur :
ventusque procellosissimus portio calicis eorum futurus est.
- Nam justus Jahwéh quæ justa sunt diligit :
rectum aspicit vultus ipsius.
PSALMUS 11 {12} ⇑
Contra hostes dolosos et superbos
- Magistro symphoniæ : ad gravem symphoniam psalmus Davidis.
I
- Da salutem, Jahwéh, nam desiit beneficus :
nam defecerunt veraces ex filiis hominum.
- Vanum loquuntur alter cum altero ;
labio blanditiarum artifice, duplice corde loquuntur.
- Exscindet Jahwéh omnia labia blanda,
Linguam grandiloquam ;
- Eos qui dicunt, Linguæ nostræ jus obtinebimus,
labia nostra penes nos sunt : quis esset dominus nobis ?
II
- A vastatione pauperum afflictorum ; ab exclamatione egentium
jam exsurgam, dicit Jahwéh :
locabo in salute illum, in quem favilla incendium improbus fecerit.
III
- Dicta Jahwéhæ dicta pura sunt :
argentum purgatum in catino lectissimo terræ, defæcatum septies.
- Tu, Jahwéh, servato eos :
custodito eorum quemque a generatione ista in sæculum ;
- in qua circumquaque improbi obambulant ;
quum extollitur res vilis inter filios hominum.
PSALMUS 12 {13} ⇑
Lamentatio justi in Deum fidentis
- Magistro symphoniæ : psalmus Davidis.
I
- Quousque, Jahwéh ? Oblivisceris mei in æternum ?
quousque abscondes faciem tuam a me ?
- Quousque repositurus sum in animo meo,
mærorem in corde meo de die ?
Quousque attollet se inimicus meus contra me ?
- Intuere, exaudi me, Jahwéh, Deus mi !
II
Illustra oculos meos, ut non dormiam dormitione mortis,
- Ut non dicat inimicus meus, « prævalui ei » ;
hostes mei exsultent, quum dimotus fuero.
- Ego enim in benignitate tua fiduciam habeo,
exsultet animus meus in salute tua ;
Cantabo Jahwéhæ, quum bono affecerit me.
PSALMUS 13 {14} ⇑
Omnium corruptio ejusque castigatio
- Magistro symphoniæ : ode Davidis.
I
Dicit stultus cum animo suo,
« Non est Deus ! »
corrumpunt, abominandam quamque actionem perpetrant ;
non est, qui faciat bonum.
- Jahwéh e cælis prospectat super filios hominum,
ut videat an sit ullus, qui intellegat, qui exquirat Deum.
- Unusquisque recessit, omnes simul putidi facti sunt ;
non est qui faciat bonum, non est vel unus.
II
- An non sibi sunt conscii omnes, qui operam dant iniquitati,
quod excedentes populum meum edunt panem ?
Jahwéham non invocant ?
- Ibi expavescunt pavore :
Quia Deus adest generationi justæ, dicens :
- Consilium pauperis afflicti pudefacietis scilicet,
quia Jahwéh est receptus ejus.
III
- O si quis det e Zione salutem Israëlis,
reducente Jahwéha turbam populi sui !
exsultabit Jacob, lætabitur Israël.
PSALMUS 14 {15} ⇑
Quis dignus est qui appareat coram Domino
- Psalmus Davidis.
I
Jahwéh, quis commoraturus est in tentorio tuo ?
quis habitaturus in monte sanctitatis tuæ ?
II
- Qui ambulat integre, exercetque justitiam,
ac loquitur veritatem ex animo suo :
- Non obtrectat lingua sua,
non afficit proximum suum malo,
et opprobrium non effert in propinquum suum ;
- In cujus oculis contemptus est reprobus ;
timentes vero Jahwéhæ honorat :
juratus in damnum suum, non tamen mutat,
- Pecuniam suam non exponit fenori,
et munus contra innocentem non accipit,
III
- Qui facit ista,
nunquam dimovebitur.
PSALMUS 15 {16} ⇑
Deus, summum bonum, fons resurrectionis et vitæ æternæ
- Insignis. Ode Davidis.
I
Serva me, Deus fortis, nam me recipio ad te.
- Dixi Jahwéhæ : « Dominus meus es :
Bonum meum non es conditurus penes te. »
- Sanctis qui in terra sunt
et magnificis collaturus es eis, in quibus est tota oblectatio mea.
- Horum multiplicant dolores,
qui alium dotant.
non sum libaturus libamina istorum ex sanguine,
neque assumpturus nomina eorum in labiis meis.
- Jahwéh portio prædii mei et poculi mei :
tu sustentas sortem meam.
- Funiculi acciderunt mihi in locis amœnissimis ;
etiam, possessio est elegantissima, quæ obtigit mihi.
II
- Benedicam Jahwéhæ, qui dedit consilium mihi
quo auctore etiam per noctes erudiunt me renes mei.
- Propono mihi Jahwéham jugiter :
Quia a dextera mea est, non dimovebor.
- Idcirco lætatur animus meus et exsultat gloria mea :
etiam caro mea habitat secure :
- Quia non es derelicturus animam meam in sepulcro :
neque expositurus eum, quem benignitate prosequeris, ut videat corruptionem.
- Notam facis mihi semitam vitæ,
satietatem gaudiorum in conspectu tuo amœnissimorum,
dextera tua in æternitatem.
PSALMUS 16 {17} ⇑
Justus innocens implorat auxilium Dei contra inimicos præpotentes
- Oratio Davidis.
I
Exaudi, Jahwéh, justitiam ;
attende ad clamorem meum,
aurem præbe orationi meæ, quam habeo absque labiis dolosis.
- A facie tua jus meum prodeat :
oculi tui videant quæ recta sunt.
- Quum exploraveris animum meum, visitaveris de nocte, probaveris me,
non invenies ; quod cogito,
non transgreditur os meum.
- Ad opera humana instituenda
ex verbo labiorum tuorum ego observo semitas effractoris.
- Contine gressus meos in orbitis tuis ;
ne dimoveantur pedes mei.
II
- Ego invoco te, quia exaudis me, Deus fortis :
inclina aurem tuam ad me, ausculta sermonem meum.
- Separa benignitates tuas,
o qui servas recipientes se ad dexteram tuam ab insurgentibus.
- Serva me tanquam nigrum pupillæ oculi :
umbra alarum tuarum absconde me :
- Propter improbos, qui vastant me ;
inimicos meos capitales, qui cingunt me.
III
- Adipem suum obesant ;
Ore suo loquuntur superbe ;
- Gressum nostrum nunc circumdant nobis,
oculos suos adjiciunt declinando in terram.
- Similitudo cujusque est tanquam leonis appetentis rapere :
et velut juvenis leonis residentis in latibulis.
IV
- Surge, Jahwéh, anticipa faciem ejus ; prosterne eum,
eripe animam meam gladio tuo ab improbo :
- Ab hominibus eripe manu tua, Jahwéh,
ab hominibus e mundo, quorum portio est in hac vita,
quorum ventrem imples recondito thesauro tuo :
satiantur filii,
et relinquunt excellentiam suam infantibus suis.
- Ego in justitia videbo vultum tuum ;
satiabor, quum expergiscar, similitudine tua.
PSALMUS 17 {18} ⇑
Gratiarum actio regis Davidis pro salute et victoria
- Magistro symphoniæ : servi Jahwéhæ, Davidis, qui, elocutus est Jahwéhæ verba cantici hujus, qua die eripuerat Jahwéh eum e manu omnium inimicorum ipsius ut e manu Saul. Et dixit :
A
I
- Ex intimis visceribus diligam te, Jahwéh, firmitas mea.
- Jahwéh, petra mea, et propugnaculum meum, et liberator meus :
Deus fortis meus, rupes mea, ad quem me recipiam ;
clipeus meus, et cornu salutis meæ, editus locus meus.
- Laudatum invoco Jahwéham,
Et ab inimicis meis servor.
II
- Circumdantibus me doloribus mortis,
et torrentibus hominum nequam perterrentibus me :
- Doloribus sepulcri circumeuntibus me,
occurrentibus mihi tendiculis mortis :
- In ipso angustia mea invoco Jahwéham,
et ad Deum meum vociferor :
exaudit e templo suo vocem meam,
et vociferatio mea coram eo pervenit ad aures ejus.
III
- Et concutitur ac movetur terra,
fundamentaque montium commoventur ;
concutiuntur autem, quum ira accenditur ei.
- Ascendit fumus per nasum ejus,
et ignis ex ore ejus consumens,
prunæ ardentes ab eo sunt.
- Et demittens cælum descendit,
cum caligine sub pedibus suis :
- Et insidens Cherubinis volat,
volitatque super alas venti.
- Disponit tenebras latibulum suum,
circa se tugurium suum tenebrosas aquas,
densitates superiorum nubium.
- A splendore, qui est ante eum,
nubes ejus densæ transeunt ;
grando et prunæ igneæ.
- Tonante in cælis Jahwéha,
et excelso edente vocem suam ;
grando et prunæ igneæ.
- Ita emittens sagittas suas dispergit illos ;
et fulgura jaculans fundit illos.
- Conspiciuntur etiam imi alvei aquarum,
et revelatur fundamenta orbis habitabilis
increpatione tua, Jahwéh,
flatu spiritus nasi tui.
- Mittens ex edito assumit me,
extrahit me ex aquis multis :
- Eripit me ab inimico meo valentiore ;
et ab osoribus meis, quum robustiores sunt me.
- Quum occurrunt mihi in tempore calamitatis meæ,
tum est Jahwéh pro scipione mihi,
- Et educit me in latum ;
liberat me, quia delectatur me.
IV
- Tribuit mihi Jahwéh secundum justitiam meam,
secundum puritatem manuum mearum restituit mihi.
- Quum observo vias Jahwéhæ,
Neque improbe averto a Deo meo ;
- Quum omnia judicia ejus in conspectu meo sunt,
et statuta ejus non amoveo me ;
- Denique quum sum integer coram eo ;
et caveo mihi, ne inique agam ;
- Restituit Jahwéh mihi secundum justitiam meam,
secundum puritatem manuum mearum coram oculis suis.
- Cum benigno benignum te exhibes ;
cum viro integro integrum te exhibes ;
- Cum puro purum te præbes :
at cum perverso eluctaris :
- Quia tu populum afflictum servas,
oculos vero elatos dejicis.
- Quin tu illustras lucernam meam :
Jahwéh Deus meus splendentes efficit tenebras meas.
- Per te enim transcurro turmam ;
et per Deum meum transilio murum.
- Hujus Dei fortis integra est via,
Sermo Jahwéhæ purgatissimus est :
clipeus est omnibus qui se recipiunt ad eum.
B
I
- Nam quis est deus præter Jahwéh ?
et quis rupes præterquam Deus noster ?
- Hic Deus fortis est, qui accingit me robore,
et reddit integram viam meam,
- Disponens pedes meos tanquam cervarum,
ut in excelsis meis statuat me :
- Docens manus meas prœlium,
adeo ut frangatur arcus chalybeïus bracchiis meis.
II
- Nam das mihi clipeum salutis tuæ,
dexteraque tua sustentat me,
et mansuetudo tua adauget me.
- Dilatas gressui meo locum meum ;
neque vacillant malleoli pedum meorum.
- Persequor inimicos meos, et assequor eos
neque revertor, donec consumpsero eos.
- Frango eos, adeo ut non possint exsurgere,
cadentes sub pedibus meis.
III
- Accingis me robore ad bellum ;
prosternis insurgentes in me sub me.
- Et inimicorum meorum exponis mihi cervicem,
Et osores meos exscindam.
- Vociferantur, sed non est qui servet ;
ad Jahwéham, sed non exaudit eos.
- Itaque contundo eos tanquam pulverem coram vento,
ut lutum platearum frio eos.
IV
- Liberas me a contentionibus populi ;
disponis me in caput gentium ;
populus, quem non noveram, serviunt mihi :
- Ad auditionem auris obœdiunt mihi,
alienigenæ mendaciter se dedunt mihi ;
- Alienigenæ decidunt, et horrescunt e conclavibus suis.
C
I
- Vivit Jahwéh, et benedicta rupes mea :
quapropter exaltetur Deus salutis meæ,
- Deus ille fortis, qui præstat ultiones mihi,
et adducit populos subter me.
- Liberans me ab inimicis meis,
etiam supra insurgentes in me exaltasti me ;
a viro violento eripuisti me.
- Idcirco celebrabo te in gentibus, Jahwéh ;
et nomini tuo psallam :
- Magnificam præstare salutem omnimodam regi suo :
et exercere benignitatem erga unctum suum,
erga Davidem et erga semen ejus usque in sæculum.
PSALMUS 18 {19} ⇑
Laus Dei creatoris et legislatoris
- Magistro symphoniæ : psalmus Davidis.
A
I
- Cæli enarrant gloriam Dei fortis,
et opus manuum ejus indicat expansum eorum.
- Dies ad diem eructat sermonem ;
et nox ad noctem ostendit scientiam.
- Non est sermo, neque verba eis ;
et sine his intelligitur vox eorum.
- In totam terram prodeunte delineatione eorum,
simul prodierunt in extremitatem orbis habitabilis sermones eorum ;
II
ex quo soli disposuit tentorium in eis.
- Nam est tanquam sponsus prodiens e thalamo suo ;
lætatur tanquam robustus decursurus viam.
- Ab extremitate cælorum exortus ejus,
et revolutio ejus ad extremitatem eorum est :
nec est quod abscondatur a calore ejus.
B
I
- Doctrina Jahwéhæ integra est, restituens animam ;
testimonium Jahwéhæ verax, sapientiam afferens imperito.
- Mandata Jahwéhæ sunt recta, lætificantia animum ;
præceptum Jahwéhæ purum, illustrans oculos ;
- Reverentia Jahwéhæ munda, consistens in sempiternum ;
judicia Jahwéhæ sunt ipsa veritas, justa sunt pariter ;
- Desideratissima, desiderabiliora auro, et quidem auro purgatissimo quamplurimo ;
ac dulciora melle, et quidem aceto melle.
II
- Tum me servum tuum commonefactum istis
in horum observatione esse emolumentum magnum,
- (Nam errores quis intelligat ?)
me, inquam, ab occultis absolve :
- Tum a contumaciis subtrahe servum tuum,
ne dominentur in me :
tunc integer et insons ero
a defectione magna.
- Sint accepti sermones oris mei, et meditatio animi mei
coram te, Jahwéh, rupes mea et redemptor mi.
PSALMUS 19 {20} ⇑
Pro rege ante bellum precatio
- Magistro symphoniæ : psalmus Davidis.
I
- Exaudiat te Jahwéh tempore angustiæ ;
te in edito collocet nomen Dei Jacobi :
- Mittat auxilium tuum e sancto,
et e Zione fulciat te.
- Odoretur omnia munera tua,
et holocaustum tuum in cinerem redigat, ut quum maxime.
- Dei tibi ex animo tuo
et totum tuum consilium impleat.
- Canamus de salute tua,
et in nomine Dei nostri vexillis utamur ;
impleat Jahwéh omnes petitiones tuas.
II
- Jam agnosco Jahwéh servare unctum suum,
exaudire eum de cælis sanctitatis suæ ;
ex summa fortitudine, salute dexteræ suæ.
- Hi curruum, et illi equorum,
nos vero nominis Jahwéhæ Dei nostri recordamur.
- Illi incurvant se et cadunt :
nos vero surgimus et consistimus.
- Jahwéh, serva ! Rex ipse
exaudiat nos, quo tempore invocabimus.
PSALMUS 20 {21} ⇑
Gratiarum actio et preces pro rege
- Magistro symphoniæ : psalmus Davidis.
I
- Jahwéh, de robore tuo lætatur rex,
et de salute tua quam exsultat valde !
- Desiderium animi ejus das ei ;
pronuntiatum labiorum ejus non avertens, maxime.
- Quin prævenis eum benedictionibus boni,
imponis capiti ejus coronam auri purgatissimi.
- Vitam petiit abs te ; dedisti ei ;
etiam longitudinem dierum in sæculum et sempiternum.
- Magna est gloria ejus per salutem tuam ;
decus et majestatem posuisti in eo.
- Nam disposuisti illi benedictiones in sempiternum,
exhilaravisti eum lætitia a facie tua.
- Quoniam ipse rex confidit Jahwéhæ,
ideo fretus benignitate excelsi non dimovebitur.
II
- Assequeris manu tua omnes inimicos tuos,
dextera tua assequeris osores tuos.
- Disponis eos ut fornacem ignis
tempore faciei iratæ tuæ.
Jahwéh ira sua absorbat eos,
quasi consumat eos ignis.
- Fructum eorum e terra perdis,
et semen eorum e filiis hominum.
- Quoniam intenderunt tibi malum ;
commenti sunt cogitationem, non possunt perficere.
- Nam ponis eos velut tumulum ;
nervis tuis aptas sagittas jacularis contra faciem eorum.
- Exaltare, Jahwéh, robore tuo ;
cantemus et psallamus fortitudinem tuam.
PSALMUS 21 {22} ⇑
Messiæ extrema passio ejusque fructus
- Magistro symphoniæ : ad primam auroram. Psalmus Davidis.
A
I
- Mi Deus fortis, mi Deus fortis, quare dereliquisti me,
longinquus a salute mea, a verbis rugitus mei ?
- Deus mi, quare invocantem me interdiu non exaudis ?
et noctu invocanti non est silentium mihi ?
- Atqui sanctus es permanens,
perfecta laus Israëlis.
- Tibi confisi sunt majores nostri ;
et liberasti eos.
- Ad te clamaverunt, et erepti sunt ;
tibi confisi sunt, nec puduit eos.
- At ego sum vermis, ac non vir ;
opprobrium hominum, et contemptus populo.
- Omnes videntes me subsannant me ;
diducunt labium, movent caput.
- « Devolvit se ad Jahwéham » (inquiunt) ; « liberet eum,
eripiat eum, quandoquidem delectatur eo. »
- Quum tu sis, qui eduxisti me ex utero ;
faciens ut securus agerem ad ubera matris meæ.
- In te rejectus sim ex vulva ;
inde ab utero matris meæ Deus fortis meus sis.
- Ne procul absis a me, dum angustia
propinqua est, dum nemo est adjutor.
II
- Circumdant me juvenci multi,
robusti juvenci Baanis cingunt me.
- Dilatant contra me os suum,
tanquam leo rapiens et rugiens.
- Sicut aqua effundor,
et disparant se omnia ossa mea :
est cor meum simile ceræ,
liquefit in visceribus meis.
- Arescit ut testa vis mea,
et lingua mea adhæret faucibus meis :
et in pulvere letali collocas me.
- Etenim circumstant me canes multi,
Nam circumdederunt me canes,
cœtus maleficorum circumvenerunt me ;
foderunt manus meas et pedes meos.
- Enumerare possem omnia ossa mea :
ipsi intuentur, respiciunt in me.
- Partiuntur vestimenta mea inter se,
et pro indumento meo projiciunt sortem.
- Tu ergo, Jahwéh, ne procul absis !
virtus mea, ad auxilium meum festina !
- Eripe a gladio animam meam,
a cane unicam meam !
- Serva me ab ore leonis,
et a cornibus unicornium, exaudiens me !
B
I
- Enarrabo nomen tuum fratribus meis :
in media congregatione laudabo te :
- Dicens, « Timentes Jahwéhæ, laudate eum :
totum semen Jacobi, honorate eum :
et timete ab eo, totum semen Israëlis.
- Quia non spernit, neque abominatur afflictionem afflicti
neque abscondit faciem suam ab eo :
sed quum vociferatur ad ipsum, exaudit. »
- De bonis obventuris a te futura est laus mea in congregatione multa :
vota mea persolvam coram reverentibus eum.
- Comedent mansueti, et saturabuntur ;
laudabunt Jahwéham quærentes eum ;
« Vivet animus vester in sempiternum ».
II
- Recordabuntur et convertentur ad Jahwéham
omnes fines terræ ;
et incurvabunt se coram te honores exhibentes
omnes familiæ gentium.
- Quoniam Jahwéhæ est regnum ipsum,
et dominium habet in gentes.
- Comedentes incurvabunt sese omnes pingues terræ ;
coram eo procumbunt, quicunque descendunt in pulverem,
III
qui animam suam in vita non conservaverit.
- Horum semen colet eum,
accensebitur Domino in quaque ætate.
- Advenientes annuntiabunt justitiam ejus populo nascituro,
ipsum exercere eam.
PSALMUS 22 {23} ⇑
Dominus pastor meus et hospes meus
- Psalmus Davidis.
I
Jahwéh pastor meus est, non possum egere.
- In caulis herbidis facit ut recubem,
secundum aquas lenes deducit me.
- Animam meam quietam efficit ;
ducit me per orbitas justitiæ,
propter nomen suum.
- Etiam quum ambularem per vallem letalis umbræ,
non timerem malum, quia tu mecum es.
virga tua et pedum tuum,
ipsa consolantur me.
II
- Instruis coram me mensam
e regione hostium meorum :
delibutum reddis unguento caput meum,
poculum meum exuberans.
- Nihil nisi bonum et benignitas prosequentur me
omnibus diebus vitæ meæ ;
et quietus ero in domo Jahwéhæ,
quamdiu longa erunt tempora.
PSALMUS 23 {24} ⇑
Sollemnis ingressus Domini in sanctuarium
- Davidis psalmus.
I
Jahwéhæ est terra et quod implet eam ;
orbis habitabilis, et habitantes in eo.
- Nam ipse super maria fundavit illam,
et super flumina stabilivit illam.
II
- Quis ascensurus est in montem Jahwéhæ,
et quis staturus in loco sanctitatis ejus ?
- Innocens manibus et purus animo ;
qui non effert ad vanitatem animam suam,
neque jurat ad fraudem.
- Is reportat benedictionem a Jahwéha,
et justitiam a Deo salutis suæ.
- Hæc est generatio requirentium eum,
quærentium faciem tuam, generatio Jacobi, summe quærentium.
III
- Attollite, portæ, capita vestra !
et attollite vos, ostia sæculi !
ut ingrediatur rex gloriæ.
- « Quis est iste rex gloriæ ? »
« Jahwéh robustissimus et potentissimus ;
Jahwéh potentissimus bellator. »
- Attollite, portæ, capita vestra !
attollite, inquam, ostia sæculi !
ut ingrediatur rex gloriæ.
- « Quis est iste rex gloriæ ? »
« Jahwéh exercituum : is est rex gloriæ summe. »
PSALMUS 24 {25} ⇑
Petitio veniæ et liberationis ex omnibus angustiis
- Ode Davidis.
I
ALEPH. א {Α, α} Ad te, Jahwéh, animam meam attollo.
- Deus mi,
BETH. ב {Β, β} in te confido ; ne erubescam,
ne exultent inimici mei de me.
- GHIMEL. ג {Γ, γ} Etiam ulli exspectantes te, ne erubescant :
- erubescant, qui perfide agunt immerito.
DALETH. ד {Δ, δ} Vias tuas, Jahwéh, notas fac mihi ;
semitas tuas doce me.
- HE. ה {Ε, ε} Fac, ut incedam per veritatem tuam, et doce me,
nam tu es Deus salutis meæ,
WAU. ו {Υ, υ & Ϝ, ϝ} te exspecto totum diem.
- ZAIN. ז {Ζ, ζ} Recordare miserationum tuarum, Jahwéh,
et benignitatum tuarum, eas a sæculo esse.
- HETH. ח {Η, η} Peccatorum pueritiæ meæ et defectionum mearum ne recorderis ;
pro benignitate tua recordare mei tu
propter bonitatem tuam, Jahwéh.
II
- TETH. ט {Θ, θ} Bonus et rectus Jahwéh est
idcirco docet peccatores viam :
- JOD. י {Ι, ι} Facit, ut incedant mansueti ex jure,
et docet mansuetos viam suam :
- CAPH. כ {Κ, κ} Omnes semitæ Jahwéhæ benignitas et fides sunt,
custodientibus fœdus et testimonia ejus.
- LAMED. ל {Λ, λ} Propter nomen tuum, Jahwéh
condonabis igitur iniquitatem meam : nam magna est.
- MEM. מ {Μ, μ} Qualis futurus est vir ille, qui reveretur Jahwéham
docentem ipsum, quam viam eligat ?
- NUN. נ {Ν, ν} Anima ejus in bono pernoctabit,
et semen ejus hereditario jure possidebit terram.
- SAMECH. ס {Χ, χ & Ξ, ξ} Arcanum Jahwéhæ adest reverentibus ipsum
et fœdus ejus, ut experimento testetur eis.
- AIN. ע {Ο ο & Ω ω} Oculi mei jugiter ad Jahwéham respiciunt.
quia ipse educit e reti pedes meos.
III
- PHE. פ {Π, π} Respice ad me, et gratiam fac mihi ;
quia solitarius et pauper sum.
- TSADE. צ {Ϡ, ϡ} Oppressiones animi mei dilatant se :
ab angustiis meis deduc me :
- QOPH. ק {Ϙ, ϙ} Aspice afflictionum meam et laborem meum ;
et condona omnia peccata mea.
- RE. ר {Ρ, ρ} Aspice inimicos meos, quia potentiores sunt,
et odio violento oderunt me.
- IN. ש {Σ, σ, ς} Serva animam meam et eripe me,
ne erubescam, quia recipio me ad te.
- TAU. ת {Τ, τ} Integritas et rectum custodiant me ;
quia exspecto te.
- PHE. פ {Π, π} Redime, Deus, Israëlem
ab omnibus oppressionibus ejus.
PSALMUS 25 {26} ⇑
Innocens, falso accusatus, Deum judicem invocat
- Ode Davidis.
I
Judicem meum age, Jahwéh, quoniam ego in integritate mea ambulo ;
et Jahwéhæ confido, me non vacillaturum.
- Proba me, Jahwéh, et tenta me ;
examina renes meos et animum meum.
II
- Nam benignitas tua coram oculis meis est,
et indesinenter ambulo in veritate tua.
- Non sedeo cum hominibus vanis,
et cum dissimulatis non convenio.
- Odi congregationem maleficorum,
et cum improbis non sedeo.
- Lavo in innocentia manus meas,
et circumeo altare tuum, Jahwéh :
- Personando voce gratiarum actionis,
et enarrando omnia mirabilia tua.
- Jahwéh, diligo habitaculum domus tuæ ;
et locum, tabernaculum gloriæ tuæ.
III
- Ne aggreges penes peccatores animam meam,
et penes viros sanguinarios vitam meam :
- Quorum in manibus scelus,
quorum dextera plena est corruptionis muneribus.
- At ego in integritate mea ambulo :
redime me, et gratiam fac mihi.
- Pede meo consistente in plano,
in congregationibus benedicam Jahwéhæ.
PSALMUS 26 {27} ⇑
Intrepida in Deum fiducia
- Ode Davidis.
A
I
Jahwéh lux mea et salus mea est : a quo timerem ?
Jahwéh robur vitæ meæ est : a quo expavescerem ?
- Belligerantibus contra me maleficis ad exedendum carnem meam,
hostibus meis et inimicis meis in me ; ipsi corruunt et concidunt.
- Si metarentur contra me me castra, non timeret animus meus :
si insurgeret contra me bellum, hac re ego securus essem.
II
- Unum petii a Jahwéha, ad ipsum requiro,
ut consideam in domo Jahwéhæ omnibus diebus vitæ meæ,
ad videndum amœnitatem Jahwéhæ,
et inquirendum in templo ejus.
- Nam abscondit me in tugurio suo tempore adversitatis ;
abdit me in abdito tentorii sui,
in rupem attollit me.
- Jam vero extollitur caput meum
supra inimicos meos circumstantes me ;
ut sacrificem in tentorio ejus sacrificia clangoris,
canam et psallam Jahwéhæ.
B
I
- Audi, Jahwéh, me voce mea clamantem ;
gratiamque fac mihi, et exaudi me.
- Tuum illud, Requirite faciem meam, cogitat animus meus :
faciem tuam, Jahwéh, requiro.
- Ne abscondas faciem tuam a me,
ne avertas in ira servum tuum :
auxilium meum fuisti ; ne deseras me,
neque derelinquas me, Deus salutis meæ.
- Nam pater meus et mater mea dereliquunt me,
sed Jahwéh recipiet me.
II
- Doce me, Jahwéh, viam tuam,
et deduc me per semitam planam ; propter observantes me.
- Ne tradas me desiderio hostium meorum ;
nam consistunt contra me testes mendaces,
et qui spirant violentiam :
- Abrepturi me, nisi crederem me fruiturum bonitate Jahwéhæ
In terra viventium.
- Exspecta Jahwéham ; confirmare,
et fortificabit animum tuum ; exspecta Jahwéham.
PSALMUS 27 {28} ⇑
Supplicatio et gratiarum actio
- Ode Davidis.
I
Te, Jahwéh, inclamo ;
rupes mea, ne surdum agas aversus a me :
ut non, si mutus eris et aversus a me, consimilis fiam
descendentibus in sepulcrum.
- Audi vocem deprecationum mearum, dum vociferor ad te ;
dum attollo manus meas ad adytum sanctitatis tuæ.
- Ne trahas me penes improbos,
et penes operarios iniquitatis ;
loquentes pacem cum proximis suis,
malitia obtinente in animo eorum.
- Da istis secundum opus ipsorum
et secundum malignitatem actionum ipsorum ;
secundum opus manuum ipsorum da eis,
redde retributionem suam eis.
- Quia non animadvertunt ad opera Jahwéhæ et ad factum manuum ejus,
destructurus est eos, non autem exstructurus eos.
II
- Benedictus sit Jahwéh, quia exaudivit vocem deprecationum mearum ;
- Jahwéh robur meum et scutum meum,
cui confidente animo meo adjuvor ;
idcirco exsultat animus meus, ut cantico meo celebrem eum.
III
- Jahwéh robur istis,
et robur maxime salutare est Christus illius.
- Salva populum tuum, et benedic possessioni tuæ,
pasceque eos ac extolle eos usque in sæculum.
PSALMUS 28 {29} ⇑
Majestas Dei in procella apparens
- Psalmus Davidis.
I
Cedite Jahwéhæ, filii fortium,
cedite Jahwéhæ gloriam et laudem.
- Cedite Jahwéhæ gloriam nominis ejus,
incurvate vos honorem exhibentes Jahwéhæ in decoro sanctitatis.
II
- Vox Jahwéhæ super aquas,
vox Dei fortis gloriosi intonat,
vox Jahwéhæ supra aquas multas :
- Vox Jahwéhæ potenter,
vox Jahwéhæ decore.
- Vox Jahwéhæ confringit cedros,
perfringit etiam Jahwéh cedros Libani :
- Et facit, ut exsiliant sicut vitulus, Libanus
et Sirjon ut pullus unicornium.
- Vox Jahwéhæ cædit flammas ignis,
- Vox Jahwéhæ dolore afficit desertum,
dolore afficit Jahwéh desertum Kadei.
- Vox Jahwéhæ facit, ut pariant cervæ, et denudat silvas :
verum in templo suo eloquitur totam gloriam suam.
III
- Jahwéh in diluvio sedebat :
et sedet Jahwéh rex in sæculum.
- Jahwéh robur populo suo dat,
Jahwéh benedicit populo suo cum pace.
PSALMUS 29 {30} ⇑
Gratiarum actio pro liberatione a morte
- Psalmus Davidis ; canticum dedicationis domus illius.
- Extollam te, Jahwéh, quoniam evexisti me,
neque lætitia affecisti inimicos meos de me.
A
- Jahwéh, Deus mi,
vociferantem ad te curasti me.
- Jahwéh eduxisti e sepulcro animam meam,
conservans me vivum, ne descenderem in sepulcrum.
- Psallite Jahwéhæ, quos ipse benignitate prosequitur ;
et celebrate ad memoriam sanctitatis ejus.
- Quum momento fuit in ira sua,
vita adest benevolentia ejus ;
vespere si deversetur fletus,
mane adest cantus.
B
I
- Nam ego dicebam in tranquillitate mea,
« Non dimovebor in sæculum »
- Jahwéh, benevolentia tua constitueras in monte meo robur,
te abscondente faciem tuam fui conturbatus.
II
- Ad te, Jahwéh, clamavi,
et Jahwéham deprecatus sum, dicens,
- « Quid lucri erit in sanguine meo,
quum descendam in foveam ?
an celebrabit te pulvis ?
nuntiabitne veritatem tuam ? »
- Audi, Jahwéh, et gratiam fac mihi ;
Jahwéh, esto adjutor mihi.
III
- Convertisti planctum meum in choream mihi ;
solvisti cilicium meum, et accinxisti me lætitia ;
- Ut psallat tibi gloria, ac non conticescat ;
Jahwéh, Deus mi, in sæculum celebrabo te.
PSALMUS 30 {31} ⇑
Afflicti supplicatio et gratiarum actio
- Magistro symphoniæ : psalmus Davidis.
I
- Ad te, Jahwéh, me recipio, ne erubescam in sæculum :
justitia tua libera me.
- Inclina ad me aurem tuam,
cito eripe me :
esto mihi rupes robusta,
locus munitissimus ad servandum me.
- Nam petra mea et munitio mea es ;
itaque propter nomen tuum agito me et deducito me.
- Educito me e reti, quod absconderunt adversum me :
quia tu robur meum es.
- In manum tuam depono spiritum meum :
redemisti me, Jahwéh, Deus fortis, verax.
- Odi eos, qui observant vanitates vanissimas :
nam ego in Jahwéha confido.
- Me exsultaturum et lætaturum benignitate tua,
quando aspexeris afflictionem meam,
agnoveris angustias animæ meæ,
- Ac non tradideris me in manum inimici ;
sed statueris in lato pedes meos.
II
- Gratiam fac mihi, Jahwéh, nam angustia est mihi ;
contabescit præ indignatione oculus meus, anima mea et venter meus :
- Nam deficit mærore vita mea,
et anni mei gemitu :
labefactatur pœna iniquitatis, quam patior : virtus mea
et ossa mea contabescunt.
- Apud omnes hostes meos sum probro,
et apud vicinos meos valde, pavorique notis meis :
aspicientes me foris, evagantur a me ;
- Oblivione sepelior ab animo, ut mortuus :
sum ut instrumentum perditum.
- Nam audio infamiam a multis, metum circumquaque :
consultando simul adversus me, de intercipienda anima mea cogitant.
- Ego vero in te confido, Jahwéh ; dicens,
« Deus meus es. »
- In manu tua tempora mea sunt ;
eripe me a manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
- Fac, ut luceat facies tua supra servum tuum ;
serva me benignitate tua.
- Jahwéh, ne erubescam, quandoquidem invoco te :
erubescant improbi, excindantur descensuri in sepulcrum.
- Muta reddantur labia mendacia,
quæ loquuntur contra justum duriter cum elatione et contemptu.
III
- Quam multa est bonitas tua,
quam recondis reverentibus te !
operaris erga eos, qui se recipiunt ad te ;
coram filiis hominum !
- Abdis eos in abdito præsentiæ tuæ
ab elationibus virorum :
abscondis eos in tugurio
a contentione linguarum.
- Benedictus sit Jahwéh ; quia mirificam reddit
benignitatem suam erga me, ut in civitate munita collocans me.
- Ego quidem dixeram in festinatione mea,
« Excisus sum a conspectu oculorum tuorum »:
veruntamen audisti vocem deprecationum mearum,
Quum vociferarer ad te.
- Diligite Jahwéham omnes, quos benignitate prosequitur ;
fideles custodientem Jahwéham,
et rependentem excellentissime,
facientem res magnificas.
- Confirmamini, et fortificabit animum vestrum ;
omnes, qui speratis Jahwéham.
PSALMUS 31 {32} ⇑
Felicitas viri cui remissum est peccatum
- Davidis ode didascalica.
I
Beatus levatus a defectione,
cujus tectum est peccatum ;
- Beatus homo, cui non imputat Jahwéh iniquitatem,
et cujus spiritui non inest dolus.
II
- Quum silerem, inveterascebant ossa mea
in rugito meo toto die.
- Nam interdiu et noctu gravis erat super me manus tua ;
convertebatur præstantissimus humor meus in siccitates æstivas maxime.
- Peccatum meum notum faciam tibi,
et iniquitatem meam non tegam ;
inquiebam, « Confitebor defectiones meas Jahwéhæ »;
et tu sustulisti pœnam peccati mei maxime.
- Propter hoc oraturus est te, quemcunque benignitate prosequeris,
quo tempore obvenerit
(in inundatione aquarum multarum,
ad eum non pertingent tantum) dicens,
- Tu latibulum es mihi, ab angustia custodito me :
cantionibus liberationis circumdato me maxime.
III
- Erudiam te et docebo te, qua via ambulaturus sis ;
attento in te oculo meo.
- Ne estote ut equus, ut mulus, expertes intelligentiæ ;
cujus os freno et habena constringendum est,
ne appropinquet ad te.
IV
- Magni dolores sunt improbo :
qui autem fiduciam habet in Jahwéha, benignitas circumdat eum.
- Lætamini in Jahwéha et exsultate, justi,
et cantate, omnes recti animo.
PSALMUS 32 {33} ⇑
Laus potentiæ et providentiæ Dei
I
- Cantate, justi, in Jahwéha !
rectos decet laudatio.
- Celebrate Jahwéham cithara ;
nablio et decachordo psallite ei.
- Canite ei canticum novum,
optime pulsate cum clangore.
- Quia rectum est verbum Jahwéhæ,
et omne opus ejus constans :
- Amat justitiam et judicium :
benignitate Jahwéhæ plena est terra.
II
- Verbo Jahwéhæ cæli facti sunt,
et spiritu oris ejus totus exercitus eorum.
- Congerit quasi cumulum aquas maris,
disponit in thesauris abyssos.
III
- Timeant a Jahwéha omnes incolæ terræ :
ab ipso metuant omnes habitatores orbis.
- Nam ipso dicente est, quicquid est :
ipse præcipiente exsistit.
- Jahwéh irritum facit consilium gentium,
infringit cogitationes populorum :
- Consilium vero Jahwéhæ in sæculum consistit :
cogitationes animi ejus in ætates singulas.
- Beata gens illa, cujus Jahwéh Deus est :
populus, quem elegit in possessionem sibi.
IV
- E cælis intuetur Jahwéh,
videt omnes filios hominis :
- E loco habitationis suæ prospicit
in omnes habitatores terræ :
- Formator pariter cordis eorum,
animadvertit ad omnia opera eorum.
V
- Non est rex, qui servetur multitudine copiarum ;
potens non eripitur multitudine virium :
- Mendax est equus ad salutem,
et multitudine roboris sui non liberat sessorem.
- Ecce oculus Jahwéhæ attendit ad timentes sui,
ad exspectantes benignitatem ipsius :
- Ut eripiat a morte animam eorum,
et vivos conservet in fame.
VI
- Anima nostra præstolatur Jahwéham :
auxilium nostrum et scutum nostrum est.
- Nam in eo lætatur animus noster,
quia nomini sancto ejus confidimus.
- Sit benignitas tua, Jahwéh, super nos,
prout exspectamus te.
PSALMUS 33 {34} ⇑
Timor Dei ejusque præmium
- Ode Davidis, quum mutasset speciem suam coram Abimeleco, eoque ipsum expellente abiisset.
I
- ALEPH. א {Α, α} Benedicam Jahwéhæ omni tempore :
jugiter laus ejus erit in ore meo.
- BETH. ב {Β, β} In Jahwéha jactabit se anima mea :
audient mansueti, et lætabuntur.
- GHIMEL. ג {Γ, γ} Dicam, « Magnificate Jahwéham mecum ;
et extollamus nomen ejus pariter. »
II
- DALETH. ד {Δ, δ} Quæsivi Jahwéham, et exaudivit me ;
ac ex omnibus pavoribus meis eripuit me.
- HE. ה {Ε, ε} Qui intuentur in eum et confluunt,
vultus eorum ne erubescant, sed dicant :
- ZAIN. ז {Ζ, ζ} « Iste pauper invocavit, et Jahwéh exaudivit,
ac ab omnibus angustiis ejus servavit eum. »
- HETH. ח {Η, η} Castra metantur angeli Jahwéhæ
circa timentes eum ; et eripit eos.
- TETH. ט {Θ, θ} Gustate, et videte bonum esse Jahwéham :
beatus vir ille, qui se recipit ad eum.
- JOD. י {Ι, ι} Timete Jahwéham, sancti ejus,
quia non est penuria timentibus eum.
- CAPH. כ {Κ, κ} Juvenes leones pauperantur atque esuriunt :
quærentes autem Jahwéham, non indigent ullo bono.
III
- LAMED. ל {Λ, λ} Agite, filii, auscultate mihi :
reverentiam Jahwéhæ docebo vos.
- MEM. מ {Μ, μ} Quis est vir ille, qui delectatur vita,
amat dies, amat frui bono ?
- NUN. נ {Ν, ν} Custodi tuam a malo ;
et labia tua ne loquantur fraudem.
- SAMECH. ס {Χ, χ & Ξ, ξ} Recede a malo et fac bonum :
require pacem et sectare eam.
- AIN. ע {Ο ο & Ω ω} Oculi Jahwéhæ ad justos,
et aures ejus ad vociferationem eorum attendunt :
- PHE. פ {Π, π} Irata vero facies Jahwéhæ ad facientes malum,
ut exscindat e terra memoriam eorum.
- TSADE. צ {Ϡ, ϡ} Clamantes illos Jahwéh audit,
et ex omnibus angustiis ipsorum eripit illos.
- QOPH. ק {Ϙ, ϙ} Propinquus est Jahwéh fractis animo :
et contritos spiritu servat.
- RE. ר {Ρ, ρ} Multæ sunt afflictiones justi ;
sed ex omnibus illis eripit eum Jahwéh.
- IN. ש {Σ, σ, ς} Servans omnia ossa ejus ;
unum ex illis non frangitur :
- TAU. ת {Τ, τ} At morte afficit improbum afflictio,
et qui oderunt justum, disperduntur.
- PHE. פ {Π, π} Redimit Jahwéh animam servorum suorum.
neque disperduntur ulli recipientes se ad eum.
PSALMUS 34 {35} ⇑
Petitio auxilii contra persecutores injustos et ingratos
- Ode Davidis.
I
Contende, Jahwéh, adversus contendentes mecum ;
impugna impugnantes me.
- Prehende scutum aut clipeum ;
ac surge in auxilium meum :
- Et exsere hastam, et præclude persequentibus me ;
dic animæ meæ : « Salus tua sum. »
- Pudefiant et rubore perfundantur quærentes animam meam :
agantur retrorsum et erubescant machinantes malum meum.
- Sint sicut gluma coram vento,
angelo Jahwéhæ impellente :
- Sit via eorum tenebrosa et lubricissima :
et angelus Jahwéhæ persequatur eos.
II
- Quandoquidem immerito abscondunt mihi in fovea rete suum ;
immerito fodiunt foveam contra animam meam ;
- Eveniat ei vastatio nescienti,
ut rete ipsius, quod abscondit, capiat eum :
ad vastationem decidat in illam.
- Sic anima mea exsultet in Jahwéha,
gaudeat in salute ejus.
- Omnia ossa mea dicant,
« Jahwéh, quis est par tibi,
eripiens pauperem a valentiore eo ?
pauperem, inquam, et egentem a diripiente eum ? »
- Insurgent testes injurii ;
quorum non sum conscius, ea repetunt a me :
- Rependunt mihi malum pro bono,
orbitatem animæ meæ.
III
- Quamvis ego, ægrotantibus illis, utens pro veste mea cilicio,
affligerem jejunio animam meam,
et oratio mea in sinum meum rediret :
- Tanquam ad proximum, tanquam ad fratrem mihi indesinenter itarem ;
tanquam lugens matrem atratus curvarem me.
- Quum vero claudico, lætantur congregantes se ;
congregant se apud me loripedes, ut non animadvertam ;
lacerant, ac non silent :
- Inter hypocritas facetos sanniones faceti ;
frendentes contra me dentibus suis.
IV
- Domine, quamdiu aspicies ?
reduc animam meam a vastationibus eorum,
a juvenibus leonibus unicam meam :
- Celebrabo te in congregatione multa,
in populo frequenti laudabo te.
- Ne lætentur de me, qui mihi sunt inimici falsis de causis :
qui oderunt me immerito, ne nictent oculo :
- Non enim pacem loquuntur :
Sed contra quietos terræ fraudulentissimas excogitant :
- Et dilatant contra me os suum,
dicentes, « Euge, euge, videt oculus noster ! »
- Vides, Jahwéh, ne sileas ;
Domine, ne longe absis a me.
- Evigila et expergiscere ad judicium meum :
Deus mi et Dominus mi, ad contentionem meam.
- Judica me secundum justitiam tuam, Jahwéh,
Deus mi ; et ne lætentur de me.
- Ne dicant cum animo suo, « Euge anima nostra. »
Ne dicant : « Absorbuimus eum ! »
- Pudefiant et erubescant simul
gaudentes de malo meo :
induantur pudore et ignominia,
qui magnificant se contra me.
- Cantabunt et lætabuntur, qui delectantur justitia mea,
dicentque jugiter,
« Magnificetur Jahwéh,
qui delectatur pace servi sui. »
- Et lingua mea enuntiabit justitiam tuam,
toto die laudem tuam.
PSALMUS 35 {36} ⇑
De pravitate humana et providentia divina
- Magistro symphoniæ : ode servi Jahwéhæ, Davidis.
I
- Dictum defectionis ad improbum in intimo cordis mei est,
coram ejus oculis non esse pavorem Dei :
- Blandiri eum sibi in oculis suis,
quum assequitur iniquitatem suam, quæ odio habenda esset.
- Verba oris ejus vana et dolosa sunt :
desinit adhibere intelligentiam ad benefaciendum.
- Vanitatem cogitat in cubili suo ;
sistit sese in via non bona : malum non spernit.
II
- Jahwéh, in cælis est benignitas tua,
fides tua usque ad superiores nubes :
- Justitia tua instar montium maximorum :
judicia tua instar abyssi magnæ,
homines et jumenta conservas, Jahwéh.
- Quam pretiosa est benignitas tua, Deus,
quum filii hominum ad umbram alarum tuarum sese recipiunt.
- Uberrime explentur pinguedine domus tuæ,
et de torrente deliciarum tuarum bibendum das eis :
- Quandoquidem penes te est fons vitæ,
in luce tua fruamur luce.
III
- Protende benignitatem tuam erga cognoscentes te,
et justitiam tuam erga rectos animo.
- Ne aggrediatur me pes superbi,
et manus improborum ne inducat me ad aberrandum eo,
- Ubi cadunt operarii iniquitatis ;
ita impelluntur, ut non possint surgere.
PSALMUS 36 {37} ⇑
Sors bonorum et malorum
Ode Davidis.
- ALEPH. א {Α, α} Ne accendaris ira propter maleficos ;
ne invideas facientibus iniquitatem.
- Nam sicut fenum cito succidentur,
et sicut viriditas teneræ herbæ decident.
- BETH. ב {Β, β} Confide in Jahwéha et fac bonum :
inhabita terram et pascere fide :
- Et oblecta te in Jahwéha,
qui dabit tibi petitiones animi tui.
- GHIMEL. ג {Γ, γ} Devolve super Jahwéham viam tuam et confide in eo :
nam ipse efficiet :
- Proferens tanquam lucem justitiam tuam,
et jus tuum tanquam meridiem.
- DALETH. ד {Δ, δ} Acquiesce Jahwéhæ,
et indesinenter exspecta eum :
ne accendaris ira propter prosperantem via sua,
propter virum efficientem cogitata.
- HE. ה {Ε, ε} Absiste ab ira, et derelinque excandescentiam ;
ne accendaris ira, saltem ad malefaciendum.
- Nam malefici exscindentur ;
exspectantes vero Jahwéham, ipsi hereditario jure possidebunt terram.
- WAU. ו {Υ, υ & Ϝ, ϝ} Et adhuc paululum, plane non erit improbus ;
quod si consideraveris locum ejus, non exstabit :
- Mansueti vero hereditario jure possidebunt terram,
et oblectabunt se in multitudine pacis.
- ZAIN. ז {Ζ, ζ} Cogitante improbo contra justum,
et frendente adversus eum dentibus suis,
- Dominus ridet eum,
quia videt advenire diem suum.
- HETH. ח {Η, η} Gladium eduxerint improbi, et adduxerint arcum suum,
ad dejiciendum pauperem et egentem,
ad mactandum rectos via.
- Gladius eorum intrabit in cor eorum,
et arcus eorum confringentur.
- TETH. ט {Θ, θ} Bonum est parum cuique justo,
plus quam copia sua improbis multis.
- Nam bracchia improbrum confringuntur :
sustinet autem justos Jahwéh.
- JOD. י {Ι, ι} Agnoscit Jahwéh tempora integrorum ;
adeo ut possessio eorum in sæculum futura sit,
- Non erubescant tempore malo,
sed diebus famis saturentur :
- CAPH. כ {Κ, κ} Dum improbi pereunt
et inimici Jahwéhæ, ut, quæ pretiosa sunt in agris : ut hæc consumuntur
in fumum abeuntia, consumuntur isti.
- LAMED. ל {Λ, λ} Mutuo accipit improbus, sed non potest reddere :
justus vero gratiam facit et donat :
- Quia benedicti ab illo hereditario jure possident terram :
maledicti vero ab illo exscinduntur.
- MEM. מ {Μ, μ} A Jahwéha gressus viri statuuntur,
cujus delectatur via.
- Quum cadit, non dejicitur ;
quia Jahwéh sustentat manum ejus.
- NUN. נ {Ν, ν} Puer fui, etiam consenui :
sed non vidi justum ita derelictum,
ut semen ejus quæreret panem.
- Toto die gratiam facit et mutuat,
et semen ejus in benedictione est.
- SAMECH. ס {Χ, χ & Ξ, ξ} Recede a malo, et fac bonum :
sic habita in sæculum :
- Nam Jahwéh amat jus
neque derelinquit, quos benevolentia prosequitur :
AIN. ע {Ο ο & Ω ω} in sæculum conservatur,
semen vero improborum exscinditur.
- Justi hereditario jure possidebunt terram,
et habitabunt in æternum super eam.
- PHE. פ {Π, π} Justi cujus os meditatur sapientiam,
et cujus lingua loquitur jus,
- In cujus animo est lex Dei sui,
pes ejus non labascit gressibus suis.
- TSADE. צ {Ϡ, ϡ} Speculante improbo adversus justum
et quærente morte illum afficere,
- Jahwéh non derelinquit illum in manu istius,
neque sinit eum condemnari, quum judicatur.
- QOPH. ק {Ϙ, ϙ} Attende ad Jahwéham
et observa viam ejus
tum extollet te ad possidendum terram jure hereditario ;
excidium improborum videbis.
- RE. ר {Ρ, ρ} Vidi improbum magna vi erumpentem,
et sese explicantem tanquam arbor indigena virens :
- Deinde præteriit, et ecce, non erat amplius ;
nam quæsivi eum, sed non inventus est.
- IN. ש {Σ, σ, ς} Observa integrum et aspice rectum,
finem istius viri esse pacem :
- Defectores vero perdi pariter
finem improborum exscindi.
- TAU. ת {Τ, τ} Nam salus justorum a Jahwéha est,
robur eorum tempore angustiæ.
- Et adjuvat eos Jahwéh ac liberat eos :
liberat eos ab improbis, ac servat eos,
quia recipiunt se ad ipsum.
PSALMUS 37 {38} ⇑
Peccatoris a Deo afflicti obsecratio
- Psalmus Davidis ad recordandum.
I
- Jahwéh, ne in fervente ira tua arguas me,
aut in excandescentia tua castiges me.
- Nam sagittæ tuæ alte infixæ sunt in me,
et demisisti super me manum tuam.
- Non est integritas in carne mea, propter destestationem tuam :
non est pax in ossibus meis, propter peccatum meum.
- Nam iniquitates meæ transcendunt caput meum,
ut onus grave ; graviores sunt, quam perferre queam.
II
- Putruerunt, contabuerunt tumices mei, propter stultitiam meam.
- Distorqueor, incurvor pervalde ;
tota die atratus pergo :
- Quia ilia mea plena sunt vilitate,
adeo ut non sit ulla integritas in carne mea.
- Debilitatus et attritus sum pervalde,
rugio præ fremitu animi mei.
- Domine, coram te est totum desiderium meum ;
et suspirium meum a te non est absconditum.
- Cor meum palpitat, derelinquit me virtus mea ;
et lux oculorum meorum, etiam ipsi non sunt penes me.
- Amici mei et proximi mei e regione plagæ meæ subsistunt,
et propinqui mei e longinquo absistunt.
- Tendunt vero laqueos, qui quærunt animam meam ;
et qui requirunt malum meum, loquuntur ærumnas,
et dolos toto die meditantur.
III
- Quos ego tanquam surdus non audio,
et tanquam mutus non aperiens os suum.
- Sed sum tanquam is, qui non audit,
et in cujus ore non sunt argumenta :
- Quia te, Jahwéh, exspecto ;
ut tu exaudias, Domine, Deus mi :
- Quia dico, « Videndum, ut non lætentur de me ;
nutante pede meo, contra me magnificent se »:
IV
- Si ego ad claudicationem comparatus fuero,
et dolor meus fuerit coram me jugiter.
- Quandoquidem iniquitatem meam indico,
sollicitus sum de peccato meo.
- Inimici autem mei vivi roborantur ;
et multiplicantur, qui oderunt me falsis de causis ;
- Et reddentes malum pro bono
adversantur mihi ; eo quod sector bonum.
- Ne derelinquas me, Jahwéh :
Deus mi, ne longe absis a me.
- Festina ad auxilium meum,
Jahwéh, salus mea !
PSALMUS 38 {39} ⇑
Graviter ægrotantis lamenta et preces
- Magistro symphoniæ : Jeduthuni. Psalmus Davidis.
I
- Dixeram, Observabo vias meas,
ne peccem lingua mea :
servabo circa os meum capistrum,
tantisper dum improbus erit coram me.
- Obmutueram taciturnus, silebam etiam a bono :
sed dolor meus incrudescebat.
- Incalescente vero animo meo in me,
in meditatione mea exardescente igne,
locutus sum lingua mea, dicens :
II
- Fac ut experiar, Jahwéh, finem meum ;
mensura dierum meorum, quid sit ;
experiar, quam durabilis sum.
- Ecce, palmares disposuisti dies meos,
et tempus meum ut nihil est coram te :
profecto, omnimoda vanitas omnis homo est,
quantumvis constitutus maxime.
- Profecto, per imaginem præterit vir ;
profecto, in vanum perstrepunt :
congregat quispiam, sed nescit, quis recepturus sit ea.
III
- Sed jam quid exspecto, Domine ?
spes mea in te est.
- Ab omnibus defectionibus meis eripe me,
probro stultis ne exponas me.
IV
- Obmutesco, non aperio os meum,
quia tu fecisti.
- Remove a me plagam tuam ;
a conflictu manus tuæ ego deficio.
- Si reprehensionibus pro iniquitate castigares quempiam,
dissolveres sicut tineam, quod inest ei desiderabile :
profecto, vanitas est omnis homo maxime.
- Audi orationem meam, Jahwéh,
et clamorem meum ;
aurem adverte ad lacrimas meas, ne surdum agas :
quia peregrinus sum coram te,
inquilinus, ut omnes majores mei.
- Desiste a me, ut recreem me ;
quum nondum abeo, ut non amplius sim.
PSALMUS 39 {40} ⇑
Gratiarum actio et novi auxilii petitio
- Magistro symphoniæ : Davidis psalmus.
A
I
- Constanter expectavi Jahwéham
qui inclinans ad me audivit vociferationem meam :
- Et educens me e lacu tumultuoso, e luto cænoso,
statuit super petram pedes meos,
firmavit gressus meos :
- Denique indidit ori meo canticum novum,
laudationem Deo nostro :
videntes multi reverebuntur
et confident in Jahwéha, dicentes,
II
- « Beatus est vir ille, qui ponit in Jahwéha fiduciam suam,
neque respicit ad superbos aut declinantes ad mendacium. »
- Tu multa præstas, Jahwéh, Deus mi, mirabilia tua
et cogitationes tuas erga nos : nemo recensendis eis par tibi ;
si indicabo et eloquar,
numerosiora sunt, quam ut enarremus.
III
- Sacrificio, inquis, et munere non delectatus es,
aures perfodisti mihi :
holocaustum et oblationem pro peccato non expetivisti.
- Tum dixi, « Ecce venio,
in volumine libri scriptum est de me.
- Facere voluntatem tuam, Deus mi, delector :
et lex tua est in visceribus meis. »
- Prædico justitiam in congregatione multa :
ecce, labia mea non cohibeo ; Jahwéh, tu nosti.
- Justitiam tuam non tego in animo meo,
fidem tuam et salutem tuam dico :
non celo benignitatem tuam
et veritatem tuam congregationi multæ.
B
I
- Tu, Jahwéh, ne cohibeas miserationes tuas a me :
benignitas tua et veritas tua jugiter custodiant me.
- Nam circumdantia invadunt me mala innumerabilia :
assequuntur me iniquitates meæ, adeo ut nequeam dispicere ;
Numerosiores sunt capillis capitis mei ;
animus etiam meus derelinquit me.
II
- Velis, Jahwéh, eripere me ;
Jahwéh ad auxilium meum festina.
- Pudefiant et rubore perfundantur pariter
quærentes animam meam ad perdendum eam :
agantur retrorsum et ignominia afficiantur,
qui delectantur malo meo.
- Desolentur pro mercede pudoris sui,
qui dicunt de me, « Euge, euge ! »
- Gaudeant et lætentur in te omnes quærentes te ;
ac dicant jugiter, « Magnificetur Jahwéh », amantes salutis tuæ.
- Sum quidem pauper et egens,
sed Dominus cogitat de me :
auxilium meum et liberator meus es,
Deus mi, ne tardes.
PSALMUS 40 (41) ⇑
Ægroti fiducia et preces
- Magistro symphoniæ : psalmus Davidis.
I
- Beatus, qui attendit ad attenuatum, dicens,
« Tempore mali liberabit eum Jahwéh :
- Jahwéh servabit eum et vitæ restituet eum,
beatus reddetur in terra » ;
item, ne tradas eum desiderio inimicorum ejus.
- Jahwéh sustentet eum, decumbentem in sponda languoris :
totum cubitum ejus ex morbo ejus mutaveris.
II
- Me dicente, Jahwéh, gratiam fac mihi :
sana animam meam, quia peccavi tibi.
- Inimici mei dicebant malum de me,
« Quando morietur, et perierit nomen ejus ? »
- Quod si quis veniebat ut inviseret, mendacium loquebatur,
animus ejus congregabat iniquitatem sibi : egressus foras eloquebatur.
- Simul contra me mussitabant omnes osores mei :
contra me cogitabant, quod esset malo mihi, dicentes :
- « Res nequissima tenaciter inhæret ei »,
et « quod decumbit, non amplius exsurget. »
- Etiam vir colens pacem mecum, in quo confidebam,
comedens cibum meum, sustulit adversum me calcem.
III
- At tu, Jahwéh, gratiam fac mihi, et exsuscita me,
ut rependam illis.
- Hac re expertus fuero, quod delectaris me,
quum non clanget inimicus meus de me ;
- Sed me, me, inquam, sustentabis in integritate mea,
et restitues me coram te in sæculum.
- Benedictus Jahwéh, Deus Israëlis,
a sæculo usque in sæculum. Amen, iterum Amen.
|