PONTIFICIA COMMISSIO ECCLESIA DEI
INSTRUCTIO |
Ad exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum a S. S. BENEDICTO PP. XVI Motu Proprio datas |
I. Proœmium
Universæ Ecclesiæ, Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum Benedicti PP. XVI, die 7 julii a.D. 2007 motu proprio datæ, atque inde a die 14 septembris a.D. 2007 vigentes, Romanæ Liturgiæ divitias reddiderunt propiores.
Hisce Litteris Motu Proprio datis Summus Pontifex Benedictus XVI legem universalem Ecclesiæ tulit ut regulis nostris temporibus aptioribus quoad usum Romanæ Liturgiæ anno 1962 vigentem provideret.
Sedula Summorum Pontificum sollicitudine hac in Sacræ Liturgiæ cura necnon et in recognoscendis liturgicis libris memorata, Sanctitas Sua antiquum principium in mentem revocavit, ab immemorabilibus receptum et in futurum servandum : “unaquæque Ecclesia particularis concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiæ lex orandi ejus legi credendi respondet”{1}.
Insuper, Apostolicus Dominus et Romanos Pontifices commemorat, qui hac in cura maximopere meriti sunt, præsertim S. Gregorium Magnum et S. Pium V. Summus Pontifex etiam recolit inter liturgicos libros Missale Romanum semper eminuisse, prolabentibusque sæculis incrementa novisse, usque ad beatum Papam Joannem XXIII. Deinde, quum instauratio liturgica post Concilium Vaticanum II ageretur, Paulus VI anno 1970 novum Missale usui Ecclesiæ Ritus Latini destinatum approbavit, quod postea in plures linguas translatum fuit, cujusque editio tertia anno 2000 a Joanne Paulo II est promulgata.
Nonnulli vero Christifideles, spiritu rituum liturgicorum Concilio Vaticano II anteriorum imbuti, desiderium præcipuum patefecerant antiquam servandi traditionem. Quam ob rem Joannes Paulus II, speciali Indulto a Sacra Congregatione pro Sacramentis et Cultu Divino anno 1984 concesso, “Quattuor abhinc annos”, facultatem dedit utendi Missali Romano a beato Papa Joanne XXIII promulgato, attentis tamen quibusdam condicionibus. Præterea ipse Joannes Paulus II Litteris Apostolicis Ecclesia Dei, motu proprio anno 1988 datis, Episcopos ad magnanimem liberalitatem hujus facultatis concedendæ, ad bonum omnium christifidelium id postulantium adhortatus est. Similiter et Papa Benedictus XVI promulgando Litteras Apostolicas Summorum Pontificum nuncupatas egit, de quibus vero quædam principia essentialia ad Usum spectantia Antiquiorem Ritus Romani quam maxime hic recolere præstat.
Textus Missalis Romani a Paulo VI promulgati, et textus ad ultimam usque editionem Joannis XXIII pertinentes, duæ expressiones Liturgiæ Romanæ exstant, quæ respective ordinaria et extraordinaria nuncupantur : agitur nempe de duobus unius Ritus Romani usibus, qui ad invicem juxta ponuntur. Nam utraque forma est expressio unicæ Ecclesiæ legis orandi. Propter venerabilem et antiquum usum forma extraordinaria debito honore est servanda.
Litteras Apostolicas Summorum Pontificum motu proprio datas comitatur Epistula ab ipso Summo Pontifice eodem die subsignata (7. VII. 2007), in qua fuse de opportunitate necnon et de necessitate ipsarum Litterarum agitur : leges recentiores erant nempe ferendæ, deficientibus regulis quæ usum Liturgiæ Romanæ anno 1962 vigentem plane ordinarent. Insuper recentiore legislatione opus erat quia, edito novo Missali, non est visum cur regulæ edendæ essent quoad usum Liturgiæ anni 1962. Increscentibus magis magisque in dies fidelibus expostulantibus celebrationem formæ extraordinariæ, leges autem erant ferendæ. Inter cetera monet Benedictus XVI: “Inter duas Missalis Romani editiones nulla est contradictio. In historia liturgiæ incrementum et progressus inveniuntur, nulla tamen ruptura. Id quod majoribus nostris sacrum erat, nobis manet sacrum et grande, et non licet ut repente omnino vetitum sit, neque ut plane noxium judicetur”{2}.
Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum eminenter exprimunt Magisterium Romani Pontificis ejusque munus regendi atque Sacram Liturgiam ordinandi{3}, ipsiusque sollicitudinem utpote Christi Vicarii et Ecclesiæ Universæ Pastoris{4}. Ipsæ Litteræ intendunt :
Liturgiam Romanam in Antiquiori Usu, prout pretiosum thesaurum servandum, omnibus largire fidelibus;
Usum ejusdem Liturgiæ eis re vera certum facere, qui id petunt, considerando ipsum Usum Liturgiæ Romanæ anno 1962 vigentem esse facultatem ad bonum fidelium datam, ac proinde in favorem fidelium benigne esse interpretandam, quibus præcipue destinatur;
Reconciliationi in sinu Ecclesiæ favere.
II. Munera Pontificiæ Commissionis Ecclesia Dei
Summus Pontifex Pontificiæ Commissioni Ecclesia Dei potestatem ordinariam vicariam dignatus est impertire in omnibus rebus intra ejus competentiæ fines, præsertim circa sedulam observantiam et vigilantiam in exsequendas dispositiones in Litteris Apostolicis Summorum Pontificum contentas (cf. art. 12).
- —
§ 1. Præter facultates olim a Joanne Paulo II concessas necnon a Benedicto XVI confirmatas (cf. Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum, art.11 et art.12), Pontificia Commissio hujusmodi potestatem exercet etiam in decernendo de recursibus ei legitime commissis, prout hierarchicus Superior, adversus actum administrativum singularem a quolibet Ordinario emissum, qui Litteris Apostolicis videatur contrarius.
§ 2. Decreta quæ Pontificia Commissio de recursibus emanat, apud Supremum Tribunal Signaturæ Apostolicæ oppugnari possunt ad normam juris.
Pontificiæ Commissionis Ecclesia Dei, prævia approbatione Congregationis pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, est curare de edendis libris liturgicis ad formam extraordinariam Ritus Romani pertinentibus.
III. Normæ Præcipuæ
Pontifícia hæc Commissio, vigore auctoritatis sibi commissæ et facultatum quibus gaudet, peracta inquisitione apud Episcopos totius orbis, rectam interpretationem et fidelem exsecutionem Litterarum Apostolicarum Summorum Pontificum pro certo habere volens, hanc Instructionem edit, ad normam canonis 34 Codicis Juris Canonici.
De Episcoporum Diœcesanorum Competentia
Episcoporum Diœcesanorum, juxta Codicem Juris Canonici, est vigilare circa rem liturgicam, ut bonum commune servetur et ut omnia digne, pacifice et æquo animo in eorum Diœcesibus fiant{5}, juxta mentem Romani Pontificis in Litteris Apostolicis Summorum Pontificum palam expressam{6}. Si quæ controversia oriatur vel dubium fundatum quoad celebrationem formæ extraordinariæ, judicium Pontificiæ Commissioni Ecclesia Dei reservatur.
Episcopo Diœcesano munus incumbit necessaria suppeditandi subsidia ut fidelis erga formam extraordinariam Ritus Romani habeatur observantia, ad normam Litterarum Apostolicarum Summorum Pontificum.
De cœtu fidelium (cf. Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum, art. 5 § 1)
Cœtus fidelium dicitur “stabiliter exsistens” ad sensum art. 5 § 1 Litterarum Apostolicarum Summorum Pontificum, quando ab aliquibus personis cujusdam parœciæ constituitur, etsi post publicationem Litterarum Apostolicarum conjunctis, ratione venerationis Liturgiæ in Antiquiore Usu, poscentibus ut in ecclesia parœciali vel in aliquo oratorio vel sacello Antiquior Usus celebretur : hic cœtus constitui potest a personis ex pluribus parœciis aut diœcesibus convenientibus et qui una concurrunt ad ecclesiam parœcialem aut oratorium ad finem, de quo supra, assequendum.
Si quidam sacerdos, obiter in quandam ecclesiam parœcialem vel oratorium cum aliquibus personis incidens, Sacrum in forma extraordinaria facere velit, ad normam artt. 2 et 4 Litterarum Apostolicarum, parochus aut rector ecclesiæ, vel sacerdos qui de ea curam gerit, ad celebrandum admittat, attento tamen ordine celebrationum liturgicarum ipsius ecclesiæ.
- —
§ 1. Ut de singulis casibus judicium feratur, parochus aut rector, aut sacerdos qui ecclesiæ curam habet, prudenti mente agat, pastorali zelo, caritate et urbanitate suffultus.
§ 2. Si cœtus paucis constet fidelibus, ad Ordinarium loci adeundum est, ut designet ecclesiam in quam ad hujusmodi celebrationes fideles se conferre possint, ita ut actuosa participatio facilior et Sanctæ Missæ celebratio dignior reddi valeant.
In sanctuariis et in peregrinationum locis, possibilitas celebrandi secundum extraordinariam formam cœtibus peregrinorum id petentibus præbeatur (cf. Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum, art. 5 § 3), si sacerdos adest idoneus.
Christifideles celebrationem secundum formam extraordinariam postulantes, auxilium ne ferant neque nomen dent consociationibus, quæ validitatem vel legitimitatem Sanctæ Missæ Sacrificii et Sacramentorum secundum formam ordinariam impugnent, vel Romano Pontifici, Universæ Ecclesiæ Pastori quoquo modo sint infensæ.
De Sacerdotibus idoneis (cf. Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum, art. 5 § 4)
Quoad ea quæ necessaria sunt ut sacerdos quidam idoneus habeatur ad celebrandum secundum formam extraordinariam, statuitur :
Quivis sacerdos, ad normam Juris Canonici{7} non impeditus, idoneus censetur ad celebrandam Sanctam Missam secundum formam extraordinariam;
ad usum Latini sermonis quod attinet, necesse est ut sacerdos celebraturus scientia polleat ad verba recte proferenda eorumque intelligendam significationem;
quoad peritiam vero ritus exsequendi, idonei habentur sacerdotes qui ad Sacrum faciendum secundum extraordinariam formam sponte adeunt et qui antea hoc fecerant.
Ordinarii enixe rogantur ut clericis instituendis occasionem præbeant accommodatam artem celebrandi in forma extraordinaria acquirendi, quod potissimum pro Seminariis valet in quibus providebitur ut sacrorum alumni convenienter instituantur Latinum discendo sermonem{8} et, adjunctis id postulantibus, ipsam Ritus Romani formam extraordinariam.
In Diœcesibus ubi desint sacerdotes idonei, fas est Episcopis diœcesanis juvamen a sacerdotibus Institutorum a Pontificia Commissione Ecclesia Dei erectorum exposcere, sive ut celebrent, sive ut ipsam artem celebrandi doceant.
Facultas celebrandi Missam sine populo seu uno tantum ministro participante, secundum formam extraordinariam Ritus Romani concessa est cuivis presbytero, tum sæculari, cum religioso (cf. Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum, art. 2). Ergo, in hujusmodi celebrationibus, sacerdotes, ad normam Litterarum Apostolicarum, nulla speciali licentia Ordinariorum vel superiorum indigent.
De disciplina liturgica et ecclesiastica
Libri liturgici formæ extraordinariæ adhibeantur ut prostant. Omnes qui secundum extraordinariam formam Ritus Romani celebrare exoptant, tenentur rubricas relativas scire easque in celebrationibus recte exsequi.
In antiquo Missali recentiores sancti et aliquæ ex novis præfationibus inseri possunt, immo debent{9}, secundum quod quam primum statutum erit.
Ad ea quæ constabilita sunt in Litteris Apostolicis Summorum Pontificum, ad articulum 6, dicendum est quod lectiones Sanctæ Missæ quæ in Missali anni 1962 continentur proferri possunt aut solum Latine, aut Latine, vernacula sequente versione, aut in Missis lectis etiam solum vernacule.
Quoad regulas disciplinares ad celebrationem formæ extraordinariæ pertinentes, applicetur disciplina ecclesiastica Codicis Juris Canonici anno 1983 promulgati.
Præterea, quum sane de lege speciali agitur, quoad materiam propriam, Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum derogant omnibus legibus liturgicis, sacrorum rituum propriis, exinde ab anno 1962 promulgatis, et cum rubricis librorum liturgicorum anni 1962 non congruentibus.
De Confirmatione et de Ordine
Facultas adhibendi formulam antiquam ad Confirmationem impertiendam, confirmata est a Litteris Apostolicis Summorum Pontificum (cf. art. 9, § 2), proinde non necessario adhibenda est pro forma extraordinaria formula recentior, quæ in Ordine Confirmationis Pauli PP. VI invenitur.
Quoad primam Tonsuram, Ordines Minores et Subdiaconatum, Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum nullam obmutationem in disciplina Codicis Juris Canonici anno 1983 introduxerunt : hac de causa, pro Institutis Vitæ Consecratæ et Societatibus Vitæ Apostolicæ Pontificiæ Commissioni Ecclesia Dei subditis, sodalis votis perpetuis professus aut societati clericali vitæ apostolicæ definitive incorporatus, per receptum diaconatum incardinatur tamquam clericus eidem instituto aut societati, ad normam canonis 266 § 2 Codicis Juris Canonici.
Dumtaxat Institutis Vitæ Consecratæ et Societatibus Vitæ Apostolicæ Pontificiæ Commissioni Ecclesia Dei subditis, et his ubi servatur usus librorum liturgicorum formæ extraordinariæ, licet Pontificali Romano anni 1962 uti ad Ordines majores et minores conferendos.
De Breviario Romano
Omnibus clericis conceditur facultas recitandi Breviarium Romanum anni 1962, de quo art. 9, § 3 Litterarum Apostolicarum Summorum Pontificum, et quidem integre et Latino sermone.
De Triduo Sacro
Cœtus fidelium, anteriori traditioni liturgicæ adhærens, jure gaudet, si sacerdos idoneus adest, celebrandi et ipsum Sacrum Triduum juxta extraordinariam formam. Deficiente autem ecclesia vel oratorio ad hujusmodi celebrationes exsequendas exclusive deputatis, parochus aut Ordinarius, communi de consilio cum idoneo sacerdote, favorabiliores præbeant occasiones pro bono animarum assequendo, haud exclusa possibilitate reiterandi Sacri Tridui celebrationes in ipsa ecclesia.
De Ritibus Religiosorum Ordinum
Sodalibus Ordinum Religiosorum licet uti propriis libris liturgicis anno 1962 vigentibus.
De Pontificali Romano et de Rituali Romano
Salvo quod sub n. 31 hujus Instructionis præscriptum est, ad mentem n. 28 ipsius Instructionis, licet Pontificale Romanum, Rituale Romanum et Cæremoniale Episcoporum anno 1962 vigentia adhibere.
Summus Pontifex Benedictus PP. XVI, in Audientia die 8 aprilis a.D. MMXI subscripto Cardinali Præsidi Pontificiæ Commissionis “Ecclesia Dei” concessa, hanc Instructionem ratam habuit et publici juris fieri jussit.
Datum Romæ, ex Ædibus Pontificiæ Commissionis Ecclesia Dei, die 30 aprilis a. D. MMXI, in memoria S. Pii V.
Gulielmus Cardinalis Levada Præses
Vido Pozzo A Secretis
______________
BENEDICTUS XVI, Litteræ Apostolicæ Summorum Pontificum Motu Proprio datæ, I, AAS 99 (2007) 777; cf. Institutio Generalis Missalis Romani, tertia editio 2002, n. 397. Revertitur ad textum.
BENEDICTUS XVI, Epistula ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, de Usu Liturgiæ Romanæ Instaurationi anni 1970 præcedentis, AAS 99 (2007) 798. Revertitur ad textum.
Cf. CIC, can. 838 § 1 et § 2. Revertitur ad textum.
Cf. CIC, can. 331. Revertitur ad textum.
Cf. CIC, cann. 223, § 2; 838 § 1 et § 4. Revertitur ad textum.
Cf. BENEDICTUS XVI, Epistula ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, de Usu Liturgiæ Romanæ Instaurationi anni 1970 præcedentis, AAS 99 (2007) 799. Revertitur ad textum.
Cf. CIC, can. 900, § 2. Revertitur ad textum.
Cf. CIC, can. 249; cf. Conc. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 36; Decl. Optatam totius n. 13. Revertitur ad textum.
Cf. BENEDICTUS XVI, Epistula ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, de Usu Liturgiæ Romanæ Instaurationi anni 1970 præcedentis, AAS 99 (2007) 797. Revertitur ad textum.
|