Die XI M. Maji, A.D. MMVII

Pro Anniversario
Patris Suitberti Mortis


P. Fr. Suitbertus
a S. Johanne a Cruce
Heribert Siedl
  • natus 11.2.1923
  • prof. 21.12.1941
  • sac. 23.4.1950
  • obiit 3.4.2006

Vita Patris Suitberti a S. Johanne a Cruce
Poema in Memoriam Patris Suitberti a S. Johanne a Cruce
Epistula Secretarii de Patre Suitberto
Patris Suitberti Epistularum Commercium cum Prof. Joanne Carolo Rossi



BREVIS DESCRIPTIO VITÆ PATRIS SUITBERTI

Pater Suitbertus natus est Vindobonæ (Theudisce „Wien”, Anglice “Vienna”) die 11º mensis Februarii, a. 1923º, nomine in sæculo Heribert Siedel, unicus filius parentum Ludovici Christianæque.  Parentes ingenii pietatisque erant ipsi, quibus Pater Suitbertus educationem religiosam et intellectualem suam sæpe dedit gloriam.  Mature vocationem religiosam sensit.  Post finem scholæ superioris monasterium quærebat.  Non autem primo in Carmelitas, sed in Cistercienses apud Abbatiam Zwettl in Austria septentrionali introitum petivit.  Cistercienses illi autem curam animarum propinquis in parœciis habuerunt — quæ illo ordine alibi inconsueta est —, quæ Patri Suitberto displicuit, qui contemplationem et studia plus voluit.   Qua de causa, portam Carmeli Gradeciensis pulsavit, ubi noviciatum anno 1940º inivit, nomine in religione dando Suitbertus a Sancto Joanne a Cruce.  Mox autem, tempore Belli Secundi Mundialis, illo et aliis fratribus e Carmelo Gradeciensi expulsis jussu factionis Hitlerianæ, in exercitum Germanicum nollens est tractus.  Juxta finem belli a militibus Americanis captus est [multoties nobis narravit gaudium propter liberationem Americanam!].  In captivitate linguam Anglicam/Americanam et Hispanicam didicit.

In religionem rediens, studia theologiæ Sacræque Scripturæ apud Collegium Carmelitarum Romæ secutus est.  Anno Sancto, die 23º Aprilis, a. 1950º, Pater Suitbertus Romæ ordinatus est sacerdos.  Doctoratum dein sanctæ theologiæ apud Universitatem Gradeciensem obtinuit ;  thesis ejus similitudinem doctrinæ spiritualis inter Evangelium Sancti Joannis et opera Sancti Joannis a Cruce disseruit.  Aliis studiis perrexit apud Universitatem Bonnensem [Bonn] et Universitatem Juvavensem [Salzburg], quo in tempore annum et dimidium studia Judaica in Terra Sancta habuit qua amor erga culturam, linguam et populum Hebræorum suus ortus est.  Ad Europam reversus, librum super communitatem juxta Mare Mortuum nomine Qumran* scripsit anno 1962º.  Usque ad annum 1987um professor theologiæ, linguarum Orientalium et Sacræ Scripturæ apud Universitatem Juvavensem floruit.  Postquam Pater Suitbertus rude donatus est a magisterio professorio, multos annos inter directores Operis Fundati Latinitas Vaticani erat, necnon inter Lexici Recentis Latinitatis apparatores.  Anno 1989º societatem nostram canonicam Familiam Sancti Hieronymi condidit.

— Joannes Halisky, Secretarius {2014 Nov 25}

 *   Qumran, eine Mönchsgemeinde im alten Bund.  Ante mortem librum David, item Theudisce scriptum, etiam explevit.  [Regressus]

In Memoriam Patris Suitberti

Ab Aloisio Guadarrama, 2009
Se Llamaba Suitberto Vocabatur Suitbertus
El tres de Abril, ay señores,
una Estrella se apagó
Un hombre de los mejores
y un santo en Austria morió.
Tertio die mensis Aprilis,
Pro dolor, Sidus deest !
Homo sanctus et subtilis
Vindobonæ, mortuus est.
Era dos mil seis el año
cuando Dios se lo llevó
Se fue el Pastor y el “rebaño”
solo y muy triste quedó.
Duo mille et sex erat annus
Quo Illum Deus abstulit
Orphani et tristes ploramus :
Pastor « Gregem » reliquit.
- Él se llamaba Suitberto
fue un sacerdote ejemplar,
que también tuvo este acierto :
nuestra “Familia” fundar.
- Sí :  también tuvo este acierto :
nuestra “Familia” fundar.
- Et vocabatur “Suitbertus”
Sacerdos exemplar fuit,
Qui, videns futurum certum,
« Familiam » hanc condidit.
Qui, videns futurum certum,
« Familiam » hanc condidit.
A San Jerónimo imita :
fue latinista sin par;
a obeceder nos invita
al Papa y a Dios amar.
Sanctum Hieronymum imitans,
Latinitatem coluit.
Obœdire « Petro » invitans,
nos Deum amare docuit.
Hoy nos envía desde el cielo
su benedición paternal.
Sea la Virgen del Carmelo
nuestro lazo fraternal.
Benedictiones de cælo
Mittat nobis Dux verax.
Sit Virgo a Monte Carmelo
Vinculum, Scutum et Pax.
¡Querido Padre Suitberto,
Gracias hoy te quiero dar;
Ten por seguro y por cierto :
nunca te voy a olvidar!
- Es muy seguro y muy cierto :
¡No te vamos a olvidar!
O, care Pater Suitberte,
Agimus gratias de hac Re.
Præconium damus aperte :
« Nunquam obliviscamur Te »!
- Revera animadverte :
Non obliviscamur Te!


Omnibus Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus gaudium Paschale et salutem!

Ex temporibus antiquis homines Catholici dulci consuetudine sepulchra necessariorum mortuorum aliquando visitant ut coram reliquiis orationes ad Deum fundant, et ibi colloquia quodammodo cum anima cari habeant.  Quinimmo Summus Pontifex Paulus II carmen nomine Ad Aemiliam, Matrem Meam hac de re scripsit, has lineas flexanimas continens :

Supra sepulcrum candidum tuum
Genibus nixus mea cum tristitia
O quam multum transivit temporis!
Attamen paucum hodie mihi videtur.
Supra sepulchrum candidum tuum,
O mater, amor exstincte, os meum
susurrabat exhaustum :
Requiem æternam dona.

Utinam aliquando similiter adesse possimus apud sepulchrum Patris Suitberti.  Propter distantiam vero sepulchrum ejus pro multis difficile visatur.  Hac cognita, Patres Carmelitani, ut ante locum in crypto Conventus Græcensis saltem astemus, imaginem tituli huic adjunctam nobis benigne præbuerunt.

Breviarium Romanum, quoniam pænitiorem animi motum hoc tempore recognoscit, peculiares in anniversario depositionis orationes tribuit, quas pro beatudine Patris Suitberti admovere quimus :

Deus, indulgentiarum Domine, da animæ famuli tui Suitberti, cujus anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.  Amen.

Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum Suitbertum sacerdotali fecisti dignitate vigere :  præsta, quæsumus, ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio.  Amen.

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Ultimum per annum epistulas plures accepimus consolatorias.  Fas sit nunc mihi unam ante vos ponere ob sensus calamique pulchritudinem, quam Rev. Pater Augustinus van Berkum, O.S.B., Abbatiæ Montis Sancti Benedicti Batavæ, humane scripsit.  Placeat vobis hanc epistulam aspicere quæ moribus Catholicis perennibus fragrat.

Quædam res novæ proposita Familiæ Sancti Hieronymi sustinent.  Sedes Apostolica duo documenta nuper promulgavit quæ conjunctionem et linguæ Latinæ et Sacrarum Scripturarum cum Sacramento Caritatis exprimunt.  In Lineamentis Coetus Generalis Ordinarii (Episcoporum) Sanctus Hieronymus feliciter citatur :

Hæc Synodus, superiorem continuata, hoc in luce collocare contendit, Eucharistia et Verbum Dei interiore quadam necessitudine inter se conjuncta esse ... Sic enim Sanctus Hieronymus ait :  « Caro Domini vere est cibus et sanguis ejus verus est potus ; » hoc solum habemus in præsenti sæculo bonum ;  si vescamur carne ejus et cruore potemur, non solum in mysterio, sed etiam in Scripturarum lectione.  Verus enim cibus et potus, qui ex Verbo Dei sumitur, scientia Scripturarum est.»

Jamvero, Adhortatione Apostolica Postsynodali Sacramentum Caritatis ipsa, Summus Pontifex Benedictus XVI sequentia dixit :

Ad melius ostendendam unitatem et universalitatem Ecclesiæ … æquum est ut hujusmodi celebrationes [Cœtuum Internationalium] fiant lingua Latina ;  similiter Latine recitentur orationes pervulgatæ Ecclesiæ traditionis et forte cantentur quædam partes in cantu Gregoriano.  In universam petimus ut futuri sacerdotes, inde a Seminarii tempore, ad Sanctam Missam Latine intellegendam et celebrandam nec non ad Latinos textus usurpandos et cantum Gregorianum adhibendum instituantur ;  neque neglegatur copia ipsis fidelibus facienda ut notiores in lingua Latina preces ac pariter quarundam liturgiæ partium in cantu Gregoriano cantus cognoscant.

De his et de omnibus quæ de præstantia linguæ Latinæ Summi Pontifices edixerunt vere lætamur.  Liceat nobis autem etiam sperare ut, occasione danda, Sedes Apostolica amplius loquatur de via qua lingua Ecclesiæ Latina ad sanctitatem conducit.  Animadverti potest quod per hanc linguam Patres Ecclesiæ Latini (quorum opera sunt fontes pietatis) et multi Sancti fructuose legantur ;  Biblia Vulgata, quam solam Ecclesia « authenticam » declaravit, volutetur ;  a Missa Romana Latina et Liturgia Horarum funditius gratiæ imbibantur ;  a Cantu Gregoriano et Sacra Polyphonia ad limina Cæli elevemur ;  ab erroribus qui ob labiles linguas vulgares in doctrinas irrepunt1 protegamur ;  Diabolus cum insidiis suis Latine validius fugetur2 ;  cum Sede Apostolica, petra in qua Ecclesia ædificata est et orthodoxiæ custode, arctius jungamur ;  tandem, Deus vocem Sponsæ propriam audiens, nobis amantius fortasse misereatur.

Egregius vir Catholicus Samuel Alito, novus judex Tribunalis Supremi Civitatum Foederatarum Americæ Septentrionalis, etiam sermoni Romano videtur favere.  Photographiam adjunctam videte, quæso, quam nobis misit sodalis F.S.H. noster Richardus Watson, M.D., Novocæsariensis.  Judex Alito, una cum judicibus Catholicis Scalia, Thomas, et Roberts (qui sæpe apud Missam Latinam Washintoniæ assistunt) die 18 mensis Aprilis, lite nomine Gonzalez v. Carhart, contra abortium pænenati dijudicaverunt, malorum præcedentium ejusdem tribunalis anteriorem conversionem (speratur) incohantes.

Hanc epistolam, benevoli socii, re propria concludere liceat.  Die 19 mensis hujus filia mea, Julia3, cui in religione nomen Soror Agnes data est, prima solemnia vota in ordinem Benedictinarum Mariæ, Reginæ Apostolorum, ante duos episcopos et abbatem, necessariis astantibus, profitebitur.  Orate pro ea, quæso, humanitate vestra, ut a Deo uberrime benedicatur, et maxima gratia impleatur, dum fideliter sequatur Sponsum ubicumque ducat.

Ad proximum commercium vel congressum usque, valeatis omnes.

Joannes Halisky
J.G. Halisky
Secretarius

P.S.  Ne obliviscamini Cenaculi Tampensis apud Domum Franciscanam a die 22 usque ad diem 27 mensis Julii, quod multa bona, multa jucunda, multa fructuosa pollicetur.

  1. Cf. Constitutio Apostolica S. P. Joannis XXIII Veterum Sapientia, p. 8.  [Regressus]
  2. Cf. Episcops Andreas Gemma, exorcista :  Contra dæmonium Lingua Latina est telum perpotens.  « Diabolus hunc sermonem horret. »  [Regressus]
  3. Pater Suitbertus abhinc multos annos Primam Communionem ei administravit.  [Regressus]

ABDIJ SINT BENEDICTUSBERG VAALS
Mamelis 39   6295 NA   LEMIERS
telefoon :  043 - 3061353 ;  fax :  043 - 3066368 ;  e-mail :  abdij@benedictusberg.nl
Domino Joanni Halisky
507 S. Prospect Avenue
Clearwater, Florida 33756
Die 20 M. Maii,
A.D. 2006

Domne reverende,

Gratias tibi agens pro relatione mihi missa de ægritudine et morte fundatoris et animatoris Sodalitatis nostræ, Rev. Patris Suitberti, exprimere velim æstimationem meam sinceram et profundam huic viro optimo.  Quamquam eum nunquam obviam veni, ex scriptis ejus semper magni feci eum, quia non solum homo scientiæ sed etiam fidei et pietatis non fictæ fuit.

Ex toto corde spero Sodalitatem Sancti Hieronymi hereditatem hujus viri religiosi conservaturam, promovendo linguam Latinam ut linguam eruditionis christianæ necnon et liturgiæ Ecclesiæ, præsertim partium stabilium, ne claritas universalitatis corporis Christi minuatur.

In vinculo pacis et amicitiæ, totus tuus in Xo,

Fr. Augustinus van Berkum, O.S.B.
Abbatiæ Montis S. Benedicti
de Vaals, Germ. Inf.


Patris Suitberti Epistularum Commercium

Epistula electronica a Joanne Carolo Rossi accepta:

-----Original Message-----
From: joannescarolusrossi@fastwebnet.it []
Sent: Sunday, November 16, 2014 8:19 AM
To: Brennus@brennus.bluedomino.com
Subject: pater Suitbertus

J. Carolus Rossi Brenno Regan salutem.

Forte mihi in mari magno rei informaticæ naviganti occurrit situs Familiæ a patre Suitberto nostro conditæ atque in mente ipsius suavis imago est revocata.

Nescio an unquam acceperis libellos, quibus index Latinitas, anno sæculi VI ac VII editos :  si enim accepisti, veniam dabis mihi, si scripta mea huic epistolio adjunxero, jamdudum tibi nota ;  sin autem, non dubito quin eisdem valde delecteris, ex quibus iterum ipsissimam vocem suitbertianam audire licet.

Excerpsi enim nonnulla exemplaria e commercio epistularum, quas mutuo dedimus, atque in Latinitate divulganda curavi.  Hodie, uti fortasse comperisti, ejus generis libellos edi desiti sunt, jubente Ivano Dionigi Pontificiæ Academiæ Latinitatis præposito, et in eorum locum nova series in publicum proposita, in qua sermo Ecclesiæ proprius non modo principem locum amisit, sed etiam perraro adhibetur.

Habeas ergo, optime vir, quæ ante octo fere annos vulgavi, desiderio Suitberti p. mei valde commotus.

Præter epistulas adjecta est laudatio italicis expressa verbis, quæ in commentariis Diario inscriptis me auctore ediderunt.  Hæc habebam in præsenti quæ scriberem.

Vale multum!

Optime Clete,

habeas patris Suitberti Siedl mnemosynon quoddam e litterarum commercio depromptum, quod inter nos nono sæculi superioris decennio habuimus.  In præsentiarum epistulas quattuor propono, aliæ sequentur ;  ut facile conjicias, non sunt ad verbum exscriptæ, sed hic illic emendatæ, compendiatæ et ad intellegentiam lectorum accommodatæ ;  sed maximam partem servavi, præsertim Suitbertianas, cujus eluceret color et stilus.

Subjicio etiam quæ in hebdomadario “Il Diario” inscripto mense Junio in amici memoriam edidi :  siquem bonæ voluntatis hominem eris nactus, qui scriptiunculam meam in Latinum interpretari velit, pergratum feceris :  ego quidem difficulter, sicut omnes puto, mea vertere valeo.

Vale !

tuus Joannes Carolus

d.Mediolani Non. Nov. MMVI


DE PATRE SUITBERTO

Ne abeat memoria et recordatio dulcissimi patris Suitberti Siedl, cui multa multi debemus, operæ pretium duxi nonnullas epistolas exscribere atque in publicum proponere, quas abhinc quinque et viginti annos inter nos mittere cœpimus, paulo post quam in ædibus Riariis a Carolo Egger abbate concilio de verbis novandis sumus asciti.

Memini me statim ejus indolem vivacem, validam, vehementem, admirari, qui non tam dicere quam perorare videbatur, non tam ambulare quam volare, neque aurem tantum ceteris præbere, sed manus quoque et pectus et brachia et crura et semet totum, adeo fuit ipsius erga alios propensa ac benigna voluntas !

Mox autem admiratio mea in amicitiam est conversa, quanquam ætatum erat non parvum discrimen :  ego enim nondum septimum et tricesimum annum compleveram, ille erat duo de sexaginta annos natus ;  sed ille me, qua erat humanitate, quasi æqualem existimabat, qui vincebar non modo annis, sed etiam doctrina, scientia, industria, alacritate, pietate…

Memini Suitbertum e me olim quæsivisse quomodo Saussuriana vocabula “langue” et “parole” in Latinum interpretanda censerem.  Ille nempe e me !  Ille cui erant notæ viginti quattuor linguæ, et duodecim ut propriis loquebatur !  Ille qui Latine didicerat puerulus admodum ;  qui cum patre dialecto Vindobonensi, Hungarice, Esperantice, Latine sermocinabatur cotidie ;  qui linguas Semiticas ita callebat, ut per Asiam et Africam sine interprete peragrare possit !  Ille qui cum Isrælianis contendebat quomodo novis vocabulis ditandus esset eorum sermo cotidianus !  Sed talis erat ejus indoles, ut semper aliquid posse se ab aliis addiscere putaret et quasi alter Socrates non tam ut magister se gereret quam ut obstetricus ;  magistrum tamen et amicum amisimus, quicum dulce fuisset diutius conversari, sed juxta clausulam Jacobeam, quam mediis verbis interserere Suitbertus sæpius solebat, Deo volente nova vita ei est nunc comes ;  nos vero nescimus quæ sit lingua Angelorum, sed ego adducor ut credam Angelos, postquam ad eos Noster migravit, lingua loquier Latina !

Sed illuc revertamus, unde blandæ indulgentes recordationi sumus digressi :  epistolas ergo, quas ab anno sæculi superioris LXXXI ad annum LXXXIV alter ad alterum scripsimus, sunt ad viginti numero ;  nunc quattuor proponimus, reliquæ sequentur ;  ex eis velim eluceat imago patris Suitberti, cui merito illud Ciceronis de Lucreti poëmate referri potest, ut viro “multis luminibus ingenii, multæ tamen artis”.

Joannes Carolus Rossi


DE PATRIS SUITBERTI EPISTULIS I

P. Suitberto Joannes Carolus s.pl.d.

Me litteras tuas summa cum voluptate legentem puduit quod non ego prior, sicut decebat, scripseram :  privilegium enim, nedum ætatis, certe dignitatis et doctrinæ, quibus es ornatus, postulabat ut, concilio de verbis novandis dimisso, statim ego ad te, tanquam tirunculus ad veteranum in communi Latinitatis militia decertantem, epistulam mitterem.

Equidem lætatus sum adeo, quod mihi te Romæ novisse licuit, ut plerisque amicis, Mediolanum reversus, de te iterum atque iterum narrarem :  fateor enim mihi, homini laico, perraro contigisse ut sacerdotem nanciscerer, qui pietatem cum hilaritate, disciplinæ severitatem cum lætitia pectoris ita conjungeret, ut tu conjunxisse videris.

Prætereo facundiam Romanam, jactationem gestus pæne Neapolitanam, vestem ipsam Ordinis tui, tam belle tibi indutam, cujus reliquos Carmelitas pigere nesciocur videtur, et venio ad rem ;  tu autem ignosces, si negotiis districtus brevis ero.

Quemadmodum per litteras hortabare, exemplo tuo incitatus ad moderatorem Radiophoniæ Vaticanæ epistulam, cujus exemplar adjicio, ego quoque scripsi, rogans ut nonnihil spatii linguæ Latinæ iterum concederetur :  siquid futurum siet videbimus.

Tum audi quid mihi ante paucos dies Carolus Egger abbas, qua est humanitate, suaserit :  Sodalitatem Latinam, inquit, Mediolani constituas, ut hujusce nostri sermonis studiosi tanquam domicilio ac sede sibi aptis perfruantur.

Scito denique Vindobonam me mox, feriandi causa, petiturum esse, unde te certo telephonice appellabo.  Hæc hactenus :  nam mea me munera ad architecturam revocant.  Vale !

Dabam Mediolani a.d.VIII kal. Apr. a. hujus sæc. LXXXI

§§§

Joanni Carolo optimo carissimo amicissimo P. Suitbertus salutem pacem benedictionem.

Iterum iterumque toto corde gavisus de te, tibi gratias ago sincerissimas et quod, pro tua humanitate, cum Vindobonæ degisses, telephono me appellasti, et de jucundissima, quam antea scripseras, epistula.  Brevissime tibi sed statim respondere volui.

Primum maxime me gaudere scito de Sodalitate Latina in Ausoniæ partibus constituenda.  Si nomen meum hac in re te juverit, nomen meum assumas sane ;  quomodo autem dicar :  membrum correspondens ?  Itane ?  Quamquam magis hoc ad artem ædificandi pertinere, quam ad sodalitatis consortem videtur…  Deus tamen incepta tua benedictione confirmet !

Tum vero gratias tibi ago, quod statim ad Patrem Tucci de re nostra scripsisti ;  venustissime certe scripsisti… forsitan tamen, vereor, nimis eleganter ;  nam pro his, qui linguam Latinam paulo minus amant, et captatio benevolentiæ, ut bene ad legendum primum et ad agendum deinde disponantur, et maxima perspicuitas necessariæ sunt.

Equidem ego nescio utrum duo exempla, quæ ope machinæ xerographicæ centuplicavi cursoribusque publicis tradidi, quasi semina spargenda in Austria aliisque nationibus, sint re vera epistulæ hujus generis :  breves, perspicuæ, benevolentiam captantes.  Tu videbis !  Nunc autem, quamvis multo diutius ego tecum saltem per litteras agere cupiam, sicut te architectura, Vitruvii ars nobilissima, ita me studiorum Universitas a suavibus otiis avocat.  Deus te cumulet gratiis infinitis.  Tu vero vale quam optime.

Juvavi {Salzburg} die II apr. 1981

§§§

Suitberto Siedl patri amantissimo Joannes Carolus s. pl.d.

Litteris tuis postridie Kal. Apr. datis leniter mihi objicis quod ad Radiophoniæ Vaticanæ moderatorem scribens benevolentiæ captandæ non indulsi ;  etenimvero dum veteres scriptores, quantulum in me est, imitari conor, ab observantiæ formulis quas recentior invexit usus, abhorreo ;  quamobrem insuave forsitan genus hoc meum scribendi videatur, præsertim si cum stilo curiali, qui nobis ab ætate baroca obtigit hereditate, conferatur.

Prætera, dicam aperte quod sentio, epitheta illa, quibus hominum nomina pro cujusque muneris dignitate exornantur ac velut aggerantur, displicent mihi ac nescioquid putidum, fucatum, ne dicam simulatum, redolere videntur.  Siquis enim sacerdos est, quid magis decorum quam eundem appellare patrem ?  Dicas sane reverendissimum, excellentissimum, eminentissimum, pontificentissimum, numquid patris nomini addideris ?  An detraxeris potius ?

Quodsi hæc de epithetis, eadem ferme de scribendi tenore :  ut enim auriculæ meæ quicquid a Romana simplicitate longe abhorret, fastidiunt, ita sermones perplexos, quibus indulget sæculum, ipse fugio ac vito.

Quanquam etiam litterulæ meæ, quas gracilius scripsisse me probe novi, nonnihil potuerunt efficere, siquidem pater Tuccius, vir videlicet perurbanus, et parvam chartam salutatoriam et Radiophoniæ Vaticanæ programma ipsius manu notatum misit :  sicut vides preces Marialis rosarii octavo quoque die recitantur “in Latin”, ut ille facete Anglica lingua significavit.

Quas quidem timeo ut audire valeam, quoniam radiophonum meum non tam capax est ut hertzianas undas e longinquo emissas captet ac reddat sonabiles.

Quodsi autem Marianas preces nuntii Latini aliquando sequentur, videbimur id esse assecuti, quod ardentissime optabamus.

Vale Suitberte carissime iterumque vale.

dabam Mediolani Nonis Juniis a. LXXXI hujusce sæculi


§§§

Joanni Carolo amico carissimo P. Suitberto salutem pacem benedictionem !

Currenti calamo pauca saltem verba, de tua epistula nonis Juniis mihi missa maxime gavisus, statim, etsi in itinere sum, ad te facere volui.

In primis gratulor de litteris tuis efficacissime ad patrem Tucci scriptis, cujus responso valde sum lætatus :  bene speremus !

Tum vero de consilio, quod diu agitatum, sæpe dilatum, nunc demum inii, tibi refero.

Deo volente ac si vita comes fuerit, mense februario anni 1982 experimenti causa in loco amœnissimo regionis Carinthiæ instituemus seminarium Latinitatis vivæ per spatium octo dierum.  Venient, Deo volente, ex Universitate studiorum Salisburgensi discipulæ discipulique mei et alii qui ab eis Latinitatem vivam laudari audiverunt.

Cras autem, Deo volente, Vindobonam vehar, ubi ego et domina, mecum amicitia conjuncta, quæ se mihi in rebus gerendis esse affuturam promisit, res practicas et ad usum nostri consilii pertinentes in communem trutinam conferemus :  nam consilia antequam in praxim deducantur, bene ponderentur oportet (nonne dicimus Italice “pensare” {= considerare, reputare, in mente agitare} ?).

Illa domina, cui nomen est Elisabetha, multos annos modo Romæ habitavit modo in regione Forojuliensi, unde amicos et propinquos suos fore ut accersat ad seminarium nostrum speramus.

Idea præcipua, quam adumbravimus, quodammodo similis est inceptis quæ a patre Eichenseer ejusque caterva tam laudabiliter in Germania, Helvetia, Belgica geruntur, tamen pro mea indole meridionali methodus et stilus et exercendi ratio erunt aliquantulo diversa.

Quid tibi videtur ?  Poterisne ad nos venire, ut qui seminario interfuturi sint liberrima loquela tua perfruantur ?  Nam hoc est in votis, ut omnes loqui discant !  Neque vero est metuendum ne accidat id quod olim professor noster historiæ ecclesiasticæ, Latine ad unguem doctus sed facetæ indolis vir, ita verbis expressit :  “potestis loqui cum sbaglionibus”  {id est, « cum erroribus »}.

Illud enim assequi cupimus, non ut melius addiscant alumni regulas grammaticas de accusativo cum infinitivo, de consecutione temporum, de monoptotis tantum et ita porro, sed ut loquantur, quamvis cum “sbaglionibus”, qui postea paulatim corrigentur ;  nam breve octo dierum spatium non debet pessumdari atque impendi in theoriam grammaticorum, contra usus docuit me meam methodum esse optimam etiam pro tam exiguo temporis intervallo.

Ergon venire poteris ?  Hucusque dies nondum præstitutæ sunt, sed certo erunt octo numero, de sabbato ad sabbatum, ut cogitavimus ;  scribe pro tua humanitate vel paucissimis verbis, scio enim esse te laboribus obrutum atque negotiis pæne obsessum, quid tibi de hoc videatur.

Jam jam huic epistulæ, quam brevem eram pollicitus, finis est imponendus ;  avolandum est enim ad stationem ferriviariam ut Juvavum {Salzburg} vehar, unde cras iterum proficiscar Vindobonam.

Vale quam optime !

Dabam Lentiæ {Linz} ad Danuvium die festo Corporis Christi 18 VI 81.

§§§

Adjuncta Italica interpretem Latinum præstolantes…


DE PATRE SUITBERTO

Carmelitano scalzo, Viennese, poliglotta, semitista, biblista.

Diceva :  “la lingua è cosa viva, che sale dal cuore ed esce dalla bocca per entrare nelle orecchie e ridiscendere al cuore”.

Aveva ottantatré anni, è morto a Graz il 3 aprile scorso.

Conosceva ventiquattro lingue ed in dodici di esse scriveva e parlava correntemente, ma fra tutte prediligeva il latino ;  aveva invece in poca simpatia l’inglese e l’arabo.

Professore di lingue semitiche, all’università teneva lezione non in tedesco, che gli ricordava l’annessione nazista dell’Austria, ma in dialetto viennese.

Filologo finissimo, era ostile alle astrazioni dei “grammatici”, ed esortava ad apprendere sulla strada la parlata viva dei popoli ;  lui stesso, qualunque lingua usasse, la colorava di dialetto :  agli Spagnoli sembrava messicano, agl’ Italiani trasteverino, ai Francesi del Midi.

Di carattere esuberante e passionale, era indulgente ed affettuoso con i suoi allievi, ma con se stesso severo, e s’atteneva strettamente alla regola del suo ordine :  benché golosissimo di dolci, preferiva moderarsi, per non dover fare penitenza, e quando cedeva a qualche scoppio d’ira, il che capitava non di rado, subito si ritirava a fare atto di pentimento.

Fondò negli anni ottanta le Feriæ Latinæ ;  vi partecipavano ragazzi ed adulti di ogni nazione per una vacanza tutta in latino ;  lingua di comunicazione esclusiva era infatti l’antico sermo Romanorum e persino i cibi erano preparati su ricette di Catone o d’Apicio.

In breve padre Suitberto riusciva ad entusiasmare anche gli alunni più recalcitranti dei nostri disastrati licei, i quali dopo solo una settimana di full immersion (plena mersio ?) sembravano saperne di più dei loro insegnanti.

Viaggiatore infaticabile, nonostante il suo grande amore per il treno, si moveva come un uomo del medioevo, affidandosi alla divina provvidenza, senza programmare il percorso né prenotare gli alberghi ;  aveva in mente una sua mappa ideale, nella quale figuravano conventi, abbazie, parrocchie, case di amici, e pernottava dove poteva avere ospitalità.

Padre Suitberto fu anche narratore straordinario, e gli piaceva estrarre dall’archivio della sua memoria una citazione, un personaggio, un fatto, che si adattassero alla circostanza del momento, come se il passato fosse presente ed il mondo affollato di contemporanei con cui dialogare, da Catone a sant’Agostino, da Erasmo a de Saussure, da Ben Gurion a san Tommaso…

Il necrologio edito sulla rivista vaticana Latinitas si chiude menzionando la gloria dei beati, dove padre Suitberto potrà “divina beneficia cantare in sempiternum” ;  ma è sfuggito un particolare :  grandissimo orecchio per le lingue, ma in musica stonato come una campana !  Ti sia lieve la terra, dolce mæstro.


DE PATRIS SUITBERTI EPISTULIS II

Ut eram pollicitus, alias epistolas exscribo, quas ipse et Suitbertus nono sæculi superioris decennio inter nos dedimus ;  ex his, quæ sunt septem numero, intellegitur quando et qua ratione a Carmelita illo nostro, cujus nomen “Sweet-bertus” merito scribebant discipuli anglicissantes, initum sit consilium Ferias Latinas celebrandi :  viderint historici siquid digum {? « dictum » ?} erit quod in annales anageseos Latinæ referatur…

§§§

Joannes Carolus Suitberto p. ornatissimo s.pl.d.

Si præter consuetudinem meam pressius scripsero, noli amicitiæ remissioni, sed temporis tribuere angustiis :  nam Cælestem Eichenseer sequar bene monentem, ut breviores sed crebrius scriberemus epistulas .

Si, ut est tibi in animo, gregem quendam Latinum in Carinthia coëgeris, affore me libenter scito !  Neque vero dubito quin pro fervido ingenio tuo, quod recte ais esse meridianum, alumnos non solum ad unguem docere, sed etiam arguta festivaque delectatione allicere valeas.  Fac igitur resciam ubi et quando, atque advolabo.

Scito autem me mense augusto Francofurti seminario a p. Cæleste habito interfuisse, apud quem non modo vivacem sermonis usum sum expertus, sed etiam amicitia cum popularibus meis Europæis conjungi me animadverti.

Effecit hoc lingua perantiqua, sed adhuc efflorescens ;  lingua assidua litterarum consuetudine astricta, sed ad hujus ætatis rationes accommodata et flexilis ;  lingua, qua quum res describere, quæ ad cultum cotidianum pertinent, tum etiam penitiores animi sensus apte candideque inter nos exprimere licuit, præsertim inter cervisiæ pocula… sed de his mox in “Voce Latina” referam.

Adeo tamen convictus Francofurtensis animum concitavit meum, ut censuerim Mediolani quoque conventum ejusmodi esse celebrandum.

Interea etiam Sodalitas Latina, de qua jam tibi scripseram, ut constituatur aliquando curabo ;  quid tute de hoc sentias fac quæso sciam ;  oportet enim qui in studia Latinitatis diutius altiusque incubuerunt, iidem mihi, pro sua quisque benignitate præsto sient.

Vale.

D. Mediolani d. XV m. Sept. a. hujus sæc. LXXXI

§§§

Illustrissimo Joanni Carolo p. Suitbertus salutem pacem benedictionem !

Patris Cælestis de brevioribus sed crebrioribus epistulis scribendis monitum et ipse secutus, tibi breviter quidem sed statim respondere volui.

Litteræ enim tuæ, quibus et narrandi elegantia et rebus narratis valde delectatus sum, hodie in manus meas sunt allatæ, quum e Gallia per Italiam Juvavum {Salzburg} reversus, impedimenta magna deposui, ut leviori sarcinula veherer Lentiam, qua in urbe nunc commoror et Deo volente manebo usque ad diem Dominicum, ad ministeria liturgica in Patrum Carmelitarum templo celebranda ;  postridie vero adibo typographum, qui interim primum specimen Feriarum Latinarum præconii impressit.

Augustæ Trevirorum spatio unius horæ ……

(dixeram breviter me esse scripturum, sed intermissam scriptionem oportet repetam, etsi longior ero) … spatio inquam unius horæ meam methodum Latine docendi explicavi, adibita etiam capsella magnetophonica, qua agebatur de primordiis populi Romani ab Ænea ad Romulum ;  res præsertim Italis qui quæve aderant maxime placuit, sed etiam quibusdam adulescentibus Germanicis ;  immo una ex illis Latine mihi scripsit sperare se fore ut mea docendi ratio ubique in usum inducatur !

Ideam tuam de instituendo Mediolani quoque conventu maxime probo :  quo enim erunt plura per terras et regiones Latinitatis seminaria, eo magis gaudebo, delectabor, jucundabor ;  immo eo magis juvabitur cultus humanus, civilis, Europæus, Christianus, neque est cur ego tibi hoc persuadeam.

Mihi quoque jam in somniis est, vel potius in votis, ut non solum Feriæ Latinæ Carinthiacæ stabiles reddantur, sed ut insuper æstivo tempore similes celebrentur in Ausoniæ partibus.

Interim autem maxime gaudeo de adventu tuo, quum mense Februario in vico Sancti Georgii ad lacum longum primas Ferias Latinas Deo adjuvante celebrabimus.

Faxit interim Deus ut res Latinæ ubique gentium bene procedant !

Fortasse somnia mea seu vota de feriis in Italia meridiana celebrandis in rem, favente Deo, deducentur.

Quodsi tu iterum eris nobiscum, pergratum feceris :  sic simul semina Latinitatis per orbem terrarum spargentur :  Pater Cælestis per Germaniam ceterasque regiones ad septentriones sitas, nos vero in Austria et Italia.

Nunc autem revera litteris his currenti calamo scriptis finem imponam.

Deus te benedicat.  Vale.

Dabam Lentiæ {Linz} die 26 m. Sept. a.D. 1981

§§§

Joanni Carolo amico carissimo Pater Suitbertus s.d.q.p.

Tandem iterum ad scriptoriam sedeo machinulam, ut tibi scribam.  In primis lætum nuntium tibi pando :  ut e foliis huic epistulæ copulatis est videre, Feriæ Latinæ hibernæ ordinatæ et paratæ sunt ;  exspectantur participes.

Quoniam autem tempus velocissime currit, jamjam nobis etiam de feriis æstivis cogitandum est, quæ Deo volente ac si vita comes fuerit, inde a die sabbato mensis augusti XIV usque ad dominicum XXII Tiniis, in parte slavica Carinthiæ, celebrabuntur.

De Feriis autem in Italia meridiana agendis mecum est locuta Augustæ Taurinorum Maria di Loreto Barassi, præses lycei scientifici in oppido Agnone, intra provinciæ Iserniæ finibus, siti :  quam invitavi ut in Carinthiam veniret, sed nondum ab ea litterarum quicquam est allatum ;  quanquam jam mihi nuntiarat se vix interesse posse, præsertim quum Angulone Februario mense viæ tam altis nivibus sint oppletæ, ut non liceat inde Iserniam, ubi est statio ferriviaria, rædis publicis vehi.

Deus te benedicat.  Vale quam optime.

Datum Juvavi {Salzburg} a Collegio Sancti Josephi 5 XI 81

§§§

Joannes Carolus Suitberto p. s.d.

Brevissime, immo punctatim…

  • Nisi forte quis mihi id surripuit, amisi et ordinem rerum in Carinthia agendarum et scidulam, qua nomen darem ;  fac, oro te, ut aut aliud mittas exemplar, aut, nisi id molestum erit, esse me interfuturum ministris, qui Ferias procurant, ipse nunties.

  • Tempus mihi deest pecuniam per argentariam mittendi :  licetne numerato, ut venero, persolvere pretium ?

  • Quot horarum est iter Mediolano Klagenfurtum ?  Quomodo inde ad Sancti Vici pagum juxta lacum longum pervenitur ?  Quomodo hinc ad Sancti Georgii ?

Dabis veniam amico amicorum ineptissimo, importunissimo.  Vale.

Dabam Mediolani pridie Kal. Januarias a. p. Chr. n. MCMLXXXI

§§§

Joanni Carolo optimo pater Suitbertus salutem pacem benedictionem !

O mirabilem cursus publici velocitatem !  Epistulam tuam tabellariorum diligentiæ commendatam post XV dies tandem Juvavi {Salzburg} feliciter accepi :  celerius certe esset delata Augusti temporibus !

Quod scribis amisisse te vel tibi clam surreptum esse ordinem rerum agendarum cum scidula inscriptionis, nulla inde orietur difficultas :  nam interim ad sedem Feriarum Latinarum scripsi de tuo adventu idque Deo volente præsens iterum affirmabo die dominico :  nam eo vehar ad expediendos nodos quosdam, adeo ut postea omnia suaviter currant neque turbæ fiant, si forte aliquæ hærebunt.

Nisi per syngraphas pecuniam antea mittere potueris, præsentem solvere licebit.

De itinere nescio quot horarum sit neque est mihi in promptu index ferriviarius Italicus ;  cujus enim exemplar domi habeo, sed hic in studiorum universitate, ubi nunc dego, istis adminiculis careo.

Scito tamen Klagenfurti, uti patet, omnia tramina sisti solere, sed in parva statione Sancti Viti nonnisi pauca, sed certo tu viam invenies ;  alioquin, ubi in Carinthiam veneris, neque scies quomodo ad pagum Sancti Georgii pervenias, nos telephono fac certiores de adventus tui hora :  aliquis certe veniet teque ad deversorium nostrum deducet.

Spero fore ut Deo volente et adjuvante feriis nobiscum læte atque jucunde perfruare.  Quod faxit Deus.

Vale quam optime et veni ad nos siqua est via.

Dabam Juvavi {Salzburg} in ædibus Universitatis 12 . I . 1982.

§§§

Joannes Carolus Suitberto p. optimo s.pl.d.

Per Latinitatis provinciam tanquam torrens ferri videris, Suitberte ornatissime, qui altis de montibus labens aquas undique colligis aridasque cultorum irrigas glæbas et fecundas !

Sicut enim quondam Andreas Robbe amicus, choragus Parisius idemque Latini sermonis amantissimus, ad me scripserat, non nobis in suscipienda Latinitatis causa causidicis sed militibus est opus.  Esto sane !  Deo adjuvante et si vita comes fuerit, ista tua bellica virtus post exercitationes Carinthiacas iterum nos in campo congregabit :  est ut omnes tibi gratiam habeant perpetuam.

Equidem ego Tiniis pro dolor adesse non potero, at habeto pro certo me mense Septembri Angulonum summa animi alacritate esse petiturum ;  nec solus fortasse adero, sed amici quoque, quos instigare soleo et impellere ad sermonem Romanorum amplectendum, sese nobis adjungi velle sunt polliciti.

Quos inter, nisi quod munus eum ad scænas revocarit — histrio est enim — Joannes de Lellis, amicitiæ vetustate mecum conjunctus, qui Triventi, in amœno pago prope Angulonum posito, ex eadem gente atque sanctus ille Camillus ortum duxit.

Idem mihi suadet ut in illa regione theatrum perantiquum a Samnitibus exstructum invisamus ibique in scænam sive cothurnis sive soccis calceati prodeamus.  Quid tute de hoc sentis ?

Valetudinem tuam cura diligenter.  Vale.

Dabam Mediolani Romam profecturus nonis Aprilibus anno sæculi LXXXII.

§§§

Joanni Carolo amicissimo pater Suitbertus quam maxime Romanaceus salutem benedictionem atque gaudium paschale quod est æternum !

Nescio an apices et signa et litterarum elementa in charta scripta valeant exprimere gaudium cordis mei, quo perfundi soleo, quotiens epistulam a te missam accipio ;  mihi enim ad te rescribenti videntur omnino non sufficere litteræ, quando et vivæ vocis oraculum vix valet animi sensus aperire.

Optime de re nostra opinatus, rectissime quondam ille tibi tuus scripsit amicus Gallicus :  nobis in suscipienda Latinitatis causa non causidicis sed militibus esse opus.  Macte !  Nam plurimi sunt causidici, ubique terrarum.  Etenim Anglice, Gallice, Germanice, immo et Hispanice et Italice, et siquæ sunt aliæ linguæ, tot inquam linguis loquuntur de lingua Latina, Latine paucissimi.  Ac quidem inter istos, qui revera Latine dicunt, plures sunt causidici quam milites.

Hoc sensu utique egomet ipse, qui luctifica bella, qui scelestam insaniam armorum, si unquam aliquis, odio habeo, libentissime dico :

NOSTRI ROMANI IMPERII FINES EXTENDAT BELLICA VIRTUS UT NOVUS IN NOSTRO FUNDATUR ORBE DECOR.

Textum tibi pernotum, ut quod Romæ ante Sancti Andreæ Vallensis ædem saxo insculptum, numeros dissolvens paululo mutavi.

Nonne autem habemus illud Vergilii vatis vaticinium, quod sollemniter Paulus P.p. VI esse prophetiam edixit :  “Imperium sine fine dedi… faciamque omnes uno ore Latinos” ?

Ceterum ut valde doleo, quod Tiniis interesse Feriis Latinis non poteris, ita maxime gaudeo, quod Deo adjuvante et si vita comes fuerit, mense Septembri oppidulum Angulonensium summa alacritate es petiturus.

Joanni de Lellis, amico et histrioni, plane assentior :  nam ubi primum theatrum illud Samniticum, quod a Petra abundante vocatur, vidi, statui non modo id esse nobis invisendum, sed etiam ibidem in scæna ludum esse ludendum ;  duo tamen impedimenta timeo :  primum ne irruat frigus horrendum in loca illa montana, tum ne nobis deficiat grex Latinus, vel, si præsto sit grex, deficiat Crœsus choragus.  Bene speremus !

Mox Angulonum petam ut negotia expediam, quæ adhuc sub judice sunt :  deversoria, auditoria, pretia (nequis ære alieno gravatus, foro cedere cogatur…), vel his similia ;  tum præconia edenda curabo.

Ceterum mea de Feriis Latinis somnia nosti :  nunc facio ut quam plurimæ feriæ me auctore meisque fultæ viribus celebrentur ;  postea spero affore qui mutuam mihi operam præstent, tum qui ferias ipsi curent meque tantum ut adjutorem accersant ;  tandem exsistent feriæ me absente celebrandæ ;  nam ego sum senex et morti obnoxius, sed Feriæ Latinæ orbem terrarum replere debent, non me vivente solummodo, sed etiam, immo præsertim, in futuras progenies.

Deus te benedicat, vale quam optime.

Datum die Natali Romæ e vico olim Crinnes, nunc Grins appellato, qui situs est intra fines Imperii Romanorum, juxta viam a Romanis stratam, quæ Vedidena Brigantium ducebat.

DE PATRIS SUITBERTI EPISTULIS III

Denuo de moneta mea nonnullos nummos Suitbertianos excudo, quos in pretio apud lectores fore spero ;  continuatur enim series epistolarum quas alter ad alterum misit nono sæculi superioris decennio ;  ex eis intellegitur quantopere Feriæ Latinæ, quæ tunc florere cœperunt, cordi fuerint patri Suitberto, quamque impar amici auxilium, qui plura est pollicitus, quam revera effecit… velim tamen, si fas est, veterem desidiam has epistolas demum edendo pensare.

Carissimo Joanni Carolo P. Suitbertus s.d.q.p.

Paucis verbis sed toto corde te saluto teque optime salvere jubeo !  Egomet adhuc in valetudinario prope Meranum quiescendi atque valetudinis curandæ causa dego, quanquam Feriarum apparatio me quiescere vix sinit.  Hisce litteris adjicere volui pagellas, quibus nuntiantur Feriæ quum in Carinthia tum in Samnio celebrandæ.

Si mihi placere vis, et scio te velle, adjuva nos ut quam plurimi ex Italia veniant !  Plures enim, quam ut exspectaveram, me fecerunt certiorem se Feriis Carinthiacis mense Augusto interesse non posse !  Ego autem exspecto magnam multitudinem Italorum, immo Romanorum, in Carinthia, tam magnam, inquam, ut vincatur numerus multitudine.

Tu ergo hac in re totis viribus adjuva nos, prædica, persuade, compelle, ne desint nobis Itali, quos quanti ego faciam probe nosti !  Hoc etiam velim a te petere :  indicasti mihi per litteras nomen cujusdam puellæ Norvegæ, quam eram invitaturus, si tantum repperissem epistulam tuam, nescio ubi inter chartas meas obrutam et sepultam ;  quæsivi enim, immo quæsitavi eam, nec inveni :  visne, oro te, pro tua humanitate puellam Norvegam ipse invitare, ut veniat in Carinthiam ?  Sed hæc hactenus.  Spero te si non ad Sancti Georgii, Angulonum certissime venturum.  Deus te benedicat, tu vero cura ut optime valeas !

Dabam e nosocomio privato ad Fontem Sancti Martini Merani, 24 VIII 1982.

Joannes Carolus Suitberto p. magistro et amico s.d.

Moleste fero quod non tam cito ad te scripsi, quam meus me animus suaserat ;  at facile conjicias quot quantisque negotiis distinear ab epistolis conscribendis ;  mox tamen, si vita comes fuerit, ut ais, neque Messias redierit antea, dabitur ut iterum in pago Georgiano inter nos amplectamur.

Mecum aderunt quinque adulescentulæ, quæ quum egeant magistro qui loquatur Latine, tua facundia atque humanitate frui excupiunt ;  quas inter Valentina et Francisca, tibi jam notæ, tuique amantissimæ.

Ceterum non modo allicere adultos, verum etiam adolescentes inflammare ita soles, ut, tanquam flos, denso apium examine circumvolitari sæpe videare.

Tamen velim ut viribus tuis parcas neve plus æquo defatigeris :  etenimvero Romæ, dum ad mensam rotundam in ædibus Riariis a Carolo Egger abbate humanissime invitati mense proxime præterito disceptamus, sensi te non eadem frui valetudine atque in Samnio.

Equidem ego, quantulum valuero, ut subleveris, laboribus operam adjutricem præstabo ;  video vero jam a Petro Villa, Operis Fundati scriba, impetrasse id quod de laboribus anxius tuis postularam, ut munus Ferias Latinas per cursum publicum divulgandi sibi susciperet ;  at multo plura erunt efficienda !  Ignosce si brevior esse cogor, at quod epistola intermisit, continuabit sermo.  Vale.

Dabam Mediolano idibus Januariis a.sæc. LXXXIII

Joanni Carolo salutem !

Nos omnes Ferias Latinas pulcherrima in insula Sicilia celebrantes te salutamus !

Clarissa, Mathias.

Heus nos miseros !  Te non videmus nec vidimus Palmæ !  Esne laboribus penitus obrutus ita ut respirare libere jam non possis ?

Deus te benedicat, salutat te tuus Suitbertus

Datum mense augusto Hyccaris e villa pulcherrimi prospectus

Joannes Carolus Suitberto patri amantissimo s.pl.d.

Quam ægre tulerim quod Feriis Siciliensibus æstate mihi interesse non licuit, facile intellegas :  nec solum otiis sum pergratis privatus, verum etiam amicorum orbatus corona, quicum tam belle conversari consuevi.

At variæ me causæ quin essem vobiscum prohibuerunt, inter quas non est reticenda annonæ caritas atque ratio datorum et acceptorum, quæ non constat.

Nam ex illis quorum mandata rite exsecutus sum, fere nemo mercedem pactam temperi persolvit, suntque etiam qui pecuniam causa prætexta differant in dies ;  contra autem pretia rerum quæ architectis sunt necessariæ, ut munere fungantur suo, in dies excandescunt, creditores pulsant ostium, argentarii pecuniæ creditæ fenera reddi statis certisque intervallis jubent ;  brevi quidem ut dicam, non paucæ neque parvæ sunt nobis de re nummaria curæ.

Quod autem ad Latinitatem attinet, nihil novi, præter quam quod velim scholas privatim habere, siquid inde mihi emolumenti forte derivetur ;  sed quicquid id erit, te faciam certiorem :  scio enim tibi esse cordi amicorum fortunam, eisque locum in precibus tuis certum reservari.

Fac etiam, hoc tibi maxime commendo, ut valetudinem tuam cures diligenter.  Vale.

Dabam Mediolani postridie Kal. Oct. a. sæculi LXXXIII

P.s.  Nuper id sum expertus, quod sæpe dictitasti :  neminem esse adeo aversum a lingua Latina quam litterarum præceptores !  Pagellam, scito enim, Ferias Latinas prædicantem parieti Publici Athenei Mediolaniensis affixi ;  statim moderatrix, quæ dedecoris causa non nomino, Instituti litteris classicis tradendis, classicis inquam litteris, eam dilacerari jussit !  « Nolim » — inquit — « quisquam nos cum istis commercium habere putet ! »  O ratio, inquam, in docendo præpostera !  O indocta eruditorum superbia !  Iterum vale.


Joannes Carolus Suitberto suo s.pl.d.

Scito me in Carinthiam iterum venturum esse !  Mecum erunt filius meus natu minor Alexander ejusque sodales Lucas et Paulus, qui in gymnasio Pariniano scholas audiunt ;  eorum amicus Antonius, qui lycium scientificum a Leonardo nuncupatum Mediolani frequentat ;  Raphaëla, in Athenei Taurinensi juris civilis professor ordinarius atque patris Davidis Turoldo studiosa sectatrix, ejusque filia Francisca, quadriennium in lycio classico alumna.

Omnino sunt septem, qui numerus non modo faustus habetur, verum etiam per allegoriam quippiam absolutum ac perfectum apud gentes diversas significare perhibetur.

Quod autem adulescentuli ultro et sponte voluerunt se nobis adjungi, causa fuit mihi non minor admirationis quam gaudii :  scio enim quantopere ratio sæculi juniores a litteris sevocet inanibusque alliciat oblectamentis.

Videlicet incepta tua prædicando eorum animos concitare valui… neque vero me fugit quo studio adulescentulos non modo docere, sed etiam more Erasmiano attrahere juvare delectare soleas.

Hoc vero me rogat filius meus, qui canit cithara artemque musicam valde diligit, num istic liceat sibi discere cantus gregorianos, qui exoleti proh dolor quum sient, vix unquam in templis suaviter resonantes audiuntur.  Ego equidem, qui ejusdem ac tu auricularum vitii sum consors, negavi id per te saltem posse… sed spero aliquem affore qui artem canendi haud absurde calleat.

Adjicio inscriptionis plagulas huic epistolæ ;  quid autem suades de traminibus ?  Mihi percommodum videtur tramen rapidum quod hora 12,16 Venetiis discedit, Klagenfurtum hora 16,33 pervenit ;  inde hora 17,40 tramine locali ad Sancti Viti intra horæ quadrantem vehi licebit :  eruntne illa hora rædarii qui nos ad Feriarum sedem deducant ?

Hæc habebam quæ referrem ;  reliqua inter nos præsentens.  Fac quæso sciam numqua pecuniæ summula ante debeatur, quam veniamus.  Vale.

dabam Mediolani Kal. Jan. MCMLXXXIV


Joannes Carolus p. Suitberto suo s.d.

Brevi interjecto temporis spatio denuo ad te scribo :  scito aliam adulescentulam gregulo nostro adjunctum iri, de qua pauca subjungo :  Valentina vocatur, Mediolani nata anno sæculi LXVIII, ibidem degit, maturitatem classicam adepta, in Atheneo Mediolanensi biennium juris prudentiæ alumna.

Ceterum valde de cursu publico Italico sum sollicitus ;  comperi enim nondum perlata esse epistolia tabellariis ante unum mensem commendata :  nisi quid abs te mox per litteras resciero, utar telephono.

Sed mox in Carinthia, Deo volente ac nisi interim redierit Messias, inter nos amplexabimur.  Vale.

D. Mediolano die X Jan. mensis

Carissimo Joanni Carolo P. Suitbertus s.d.q.p.

Epistolas tuas cum adjunctis tempore allatas esse scito.  Alexandro tuo præsto erit pater Felix, vir musicus cantusque gregoriani peritissimus.  De traminibus bene constituisti, exspecta ad Sancti Viti rædarium nostrum.  Gaudeo quod tot amicos Latinitatis tecum sis deducturus.  Exspectamus vos summo studio.  Indulgeas breviloquentiæ Tacitianæ, at plura de ordinandis Feriis premunt.  Deus te benedicat.

Datum Juvavi {Salzburg} XV Kal. Febr. anno MCMLXXXIV

Epistula formalis data die XVI mensis Februarii anno MCMLXXXIV

Feriis Latinis apud Sancti Georgii in Carinthia ad finem vergentibus, quum ut otia ita vires nobis jam prorsus deficiant, neque tamen vos omnes et singulos salutare omittere velimus, de hac epistulæ forma veniam petentes, hisce nostris litteris totam familiam Latine loquentium quam optime valere jubemus, simul sperantes fore ut mox iterum sani et salvi inter nos videamus.

Deus vos omnes et singulos benedicat vobisque concedat valetudinem corporis optimam, lætitiam atque gaudium cordis, torrentemque gratiarum cælestium.

Salutant vos Suitbertus a Sancto Joanne et Barbara Pastor.


DE PATRIS SUITBERTI EPISTULIS IV

En habeatis alias epistulas, easque pro dolor perpaucas, quæ annis sæculi superioris septimo et octavo et nono super octogesimum sunt scriptæ.  Deinceps perincommode accidit ut scribendi litteras consuetudo inter nos intermitteretur :  causam rogatis ?  Nescio sed ita factum est et excrucior.  Enixe igitur rogo lectores, quibuscunque fuit commercium cum patre Suitberto nostro — neque vero paucos eos esse probe scio — ut semitam, quam aperui, muniant, amplient, sternant secumque suaves afferant sarcinas, quas annorum decursu a tam dulci magistro impositas libenter certo collegerunt.

Carissimo Joanni Carolo p. Suitbertus salutem pacem benedictionem !

Totam in orbe terrarum familiam Latine loquentium consalutantes, tibi imprimis, cum Feriis Latinis quas celebramus — id quod aliis quoque varias ob causas contigit — interesse proh dolor non poteris, hisce nostris litteris ex animo fervide optamus ut Deus quæcunque sunt bona, quæcunque fausta, felicia fortunataque semper et ubique tibi concedat atque te sospitem servet.

Faxit Deus ut mox inter nos revidere possimus.  Vale atque vale.

P.s.  Neque vero recordor utrum hoc epistolium jam tibi miserim necne… plurali numero usus eram sperans fore ut ceteri quoque nonnulla verba, vel saltem sua nomina adjicerent, te salutandi causa, sed tempus aufugit…  Hisce meis litteris, amicitiæ signaculum et pignus, copulavi elucubratiunculam qua respondi Benjamino Placido, qui nuper scriptum de re Latina dedit foras.  Nescio utrum mecum consentias necne, accipe tamen has lineas tibi amico ab amico benigna voluntate missas.  Brevitatem hujus epistolæ mihi ignoscas.  Uti in proverbiis apud Romanaceos est “mejio tardi che mai” { melius sero quam nunquam }, ita esse debet etiam “mejio poco che gnente” { melius pauca quam nihil }.  Cura ut optime valeas.  Deus te semper et ubique protegat et benedicat.

Vale, vale.

Suitbertus a Sancto Joanne a Cruce

Datum in Sancti Georgii pago ad lacum longum die 11 m. Februarii ’87

Joannes Carolus Suitberto p. s.d.

Gratias tibi ago, quod superioribus litteris elucubratiunculam tuam adjicere voluisti, qua valde sum delectatus.  Tecum plane consentio.  Nescio autem num Benjaminus Placidus tibi assentiatur ;  is enim, quamvis sit omni eruditione ornatus et antiquitatis studiosissimus, tamen ut solent plerique doctores, aversus est a redintegranda sermonis consuetudine.

Sic habet res.  Memini ab eodem in actis diurnis acriter reprehensum procuratorem antiquitatibus asservandis, quod memoriæ causa tabulam Latine conscriptam Romæ ædium a Sancto Michaële parieti nuper affigi jussisset.

Scito autem proverbium, quod sponte e mente tua effluxisse videtur, “Mejio poco che gnente” { melius pauca quam nihil }, jamdudum est in numero adagiorum, quæ in popelli Romanacei ore versantur, quemadmodum nos monet Aloisius Zanazzo, qui ea sæculo superiore diligenter collegit.

Hæc habebam in præsenti quæ rescriberem.  Fusius alias.  Vale iterumque vale.

Datum Mediolani Kal. Martiis MCMLXXXVII

Carissime mi,

Nescio qua de causa, reddita est mihi epistula, quam olim ad tuam domum miseram… hanc igitur mitto tibi ad sedem officinæ, sperans fore ut aliquando res pridem missas accipias.

De me ipso, domicilii mutandi laboribus obruto, pauca, ut scias saltem quæ apud nos gerantur.  E Slovenia Lentiam { Linz } reversus, festis paschalibus sollemniter celebratis, patrum nostri ordinis Carmelitanorum discalceatorum capitulo provinciali in Austria congregato interfui, quo in capitulo quum novi superiores et patres ad quædam munera implenda rite delecti sunt, tum et statutum est quorum patrum sedes essent mutandæ.  Contigit etiam ut ipse in alium domicilium migrare deberem.  Ideo Deo volente ac si vita comes fuerit neque Messias antea venerit, me invenietis, vel telephonemata vestra vel epistulæ vestræ me invenient, in nova domo, cujus inscriptionem cursualem numerumque telephonicum inferius significavi.

Toto corde te saluto :  Deus te benedicat !

Tuus Romanaceus pater Suitbertus

Dabam Lentiæ {Linz} d. XXV Aprilis m. anno 1987

Joannes Carolus Suitberto patri s.d.

Tam diu a me nil litterarum, ut tanto magistro indignus mihi esse videar !  Tune autem veniam dabis discipulo et amico ?  Nuper litteras formales accepi, quibus Feriæ Latinæ in februarium mensem nuntiantur.  Facile mente fingas quanto studio te cupiam amicosque Latinos denuo amplecti.  Scito enim mea me negotia tempore expediturum esse, ut sinar apud vos placide otiari.  Nec vero solus adero :  mecum enim quum filius natu minor ejusque tres condiscipuli, qui quintam gymnasii Pariniani classem frequentant, tum etiam non pauci e Sodalitatis Latinæ sociis, studiosissimis tui.  Res Latinæ fauste cedere videntur, hic præsertim, in oppido magno atque opulento, ubi cœtibus nostris modo triceni minimum adesse sodales, modo sexageni solent, neque unquam, sicut ipse nos sæpenumero docuisti, cum Latinitate non conjungitur hilaritas.

Sed video me tam multa scribere velle, ut incertus sim unde capiam exordium vel quo ordine res persequar et exponam ;  propterea omnia in conventum nostrum differre malo, quum oculis in oculos defixis manibusque mutuo comprehensis multo suavior fluet oratio nostra.  Hæc hactenus.  Quam optime valeas ex animo opto !

Dabam Mediolani XII mensis Dec. MCMLXXXVIII p.chr. n.

Telegraphema die VIII mensis Februarii a. MCMLXXXIX datum.

Maria Pia G. et uxor mea non venient.  Venient mecum die dominico Raphaëla L., conjuges Roversi, adulescentuli quattuor, puellæ duo.

Tuus Joannes Carolus

Carmen musicum in pago Sancti Georgii die XI febr. m. anno MCMLXXXIX compositum, qui dies natalis est patris Suitberti.

..........................


Joannes Carolus Suitberto p. sal. pl. d.

Quid ego dicam ?  quid, quid possim ego tibi, ut debitas referam gratias ?  Scito enim puellas puerosque omnes, quos mecum ad Sancti Georgii pagum deduxi, tam ardenti studio erga te incensos redisse, ut nesciam utrum magis se Suitbertianos an Latinos esse fateantur !

Nunquam de te non loquuntur, amicis quæ in Carinthia gesta sunt iterum iterumque enarrant, enixe magistros suos hortantur ut aliquando Feriis et ipsi velint interesse.

Quum autem cœtus Sodalitatis nostræ coactus est, libenter affuerunt et roganti sociæ cuidam quid emolumenti ceperint e Feriis, Latine tanto enthousiasmo responderunt, ut, nedum eorum qui aderant, at mei ipsius omnem exsuperarint exspectationem.

Præterea duo magistræ Bergomates, quæ primum tunc se nobis adjunxerant, postquam eos ita dicentes audierunt, se summopere pudere professæ sunt, quia sex dierum spatio tute effecisses, quod ipsis ne ternis quidem annis unquam licuit.  Utinam, inquam, Suitberti possint multiplicari !  Hisce temporibus schola ipsa per se perraro fit magistra vitæ, at forte fortuna adhuc exstant vitæ magistri, inter quos omnium consensu profecto tuum tu obtines locum.  Ceterum commodum et utile, immo necessarium arbitror,

— { FINIS } —

->> >> >>⇈⇑⇈<< << <<-


Deus vult ! — Brennus ( Inscriptio electronica :   )
Dies immutationis recentissimæ :  die Lunæ, 2014 Nov 9